Jump to content

Dilemma hystricis

E Vicipaedia
Hystrix, quae prae spinis propinquitatem aliarum non adsequetur

Dilemma hystricis est parabola, qua Arthurus Schopenhauer philosophus imperfectiones convictus humani confert hystricibus, quae calorem inter se quaerentes alia aliae spinis cedere coguntur. Quae parabola in Parerga und Paralipomena, libro anno 1851 edito, invenitur. Quo libro aphorismorum Schopenhauer suas de vita opiniones exposuit. Parabola hystricum haec est:[1]

Hystrices congregatae quodam gelido die hiemali quam artissime se constipabant, ut mutuo calore defenderent frigus. Mox tamen invicem sentiebant spinas aliae aliarum, quod eas rursus aliam ab alia ablegavit. Cum autem inter se fovendi desiderio rursus propius accederent, repetitum est alterum istud incommodum, ita ut inter utrumque angorem iactarentur, donec modicam invenerant inter se distantiam, in qua rem tolerabilius ferre poterant.—Item sodalitatis desiderium, ex inanitate et taedio pectoris imi emanans, homines congregat; quos quidem multae proprietates suae odiosae atque errores intolerabiles segregant. Mediocris autem distantia, quam denique inveniunt, et in qua vitae societas consistere potest, est urbanitas morumque elegantia. Qui huic distantiae se non tenet, ei in Anglia acclamatur: keep your distance!—Qua quidem distantia mutui caloris desiderium parum plene expletur, sed idcirco punctiones spinarum non sentiebantur.—Qui quidem multum proprii internique habet caloris, is potius societatem deserit, ne ullam adferat neve capiat molestiam.

Sigismundus Freud locum Schopenhauerii partim adfert in Massenpsychologie und Ich-Analyse, libro anno 1921 edito.[2] ambiguitatem adfectuum hominis illustrans: consuetudinem diuturnam binorum hominum non fieri posse sine laesa indole amborum, quare homines odio et amore affecti infirmius cautiusque se gerant.

  1. Schopenhauer 1851: 524-525 (§ 396); e Theodisco convertit Neander.
  2. Freud 1921: 59.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]