Jump to content

Dionysius Thrax

Latinitas bona
E Vicipaedia

Dionysius Thrax (Graece Διονύσιος ὁ Θρᾷξ, natus 170 a.C.n., mortuus 90 a.C.n.) fuit grammaticus Hellenisticus. Terra autem patria non vero erat Thracia, ut epitheto subici possit (genus enim paternum Thracium erat), sed fortasse Alexandria, ubi vixit atque laboravit, etsi postea Rhodi docuit.

Artem grammaticam (quae est Graece Τέχνη γραμματική), antiquissimum qui superest librum grammaticum de lingua Graeca antiqua tractantem scripsisse dicitur, quamquam multi eruditi, differentiam inter prima loca et reliqua inventam proferentes dubitant eum solum composuisse totum opus, quod haec reliqua similia sint arti grammaticae Alexandrinae secundo saeculo usitatae. Quo libro plerumque de forma verborum agitur, de compositura autem non disseritur. Ceterum in linguas Armeniam Syriacamque conversus est primis saeculis aetatis Christianae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]