Jump to content

Grammatica

E Vicipaedia
(Redirectum de Grammaticus)

Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.

Corrige et amplifica si potes.

Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi
Quintus Horatius Flaccus, Ars Poetica, versiculi 70-71
Grammatica Latina: titularis libri Grammaticae artis institutio pagina, a Ioanne Susenbroto scripti (Lipsiae: Schumann, 1539).

Grammatica[1] est scientia et ars recte loquendi scribendique, quae in linguarum praeceptis regulisque consistit, subdisciplinas phonologiam, morphologiam, syntaximque complectens, quae usum recte loquendi docent, errores linguae describunt, formas vocabulorum explicant, et partes orationis linguae regulasque verborum componendorum demonstrant.

Grammatica generalis

[recensere | fontem recensere]

Inter omnes linguas mundi quae per saecula floruerunt, paucae ad certam rationis normam grammaticam pervenerunt scriptam. Omnes autem linguae semper certa ordinis elementa immutata ostenderunt, quae coniunctim grammaticam descriptivam constituere permittunt.

Magnum linguisticae opus et munus est linguarum notarum formas describere omnes, ut deinde grammaticae generalis theoria elaboretur.[2]

Sonorum scientia in tres partes dividitur, phoneticam phonologiam orthophoniamque.

Phoneticam a phonologia discerni oportet. Phonetica linguam concipit ut principalium systema sonorum, qui phonemata Graece Latineque vocantur (Graece φώνημα). Phonetica phonemata inspicit sicut formas sonoras extra communicationem. Phoneticae sunt duae partes, altera phonatio vel fabricatio phonematum, altera acustica vel phonematum auditu perceptio.[3]

Quomodo vocabilia signa, quae phonemata nominantur, inter se componantur ut vocabula sententiaeque orationis fiant et quemadmodum homines eiusdem humanitatis culturae oratione tamquam via communicationis uti possint in phonologia quaeritur.[3]

Orthophonia, quae ad linguae pronuntiationem emendandam spectat, phoneticae phonologiaeque studium usu et tractatione concludit. Orthophonia id studet ut vocalium tenorem recte emittatur, syllabas accurate exsecentur accentusque magnitudinem indicetur. Exempli gratia, cantillatio (Arabica, Hebraïca, vel Buddhica) ratio et via necessaria est ad rectam orationum comprehensionem semanticam. Itaque cantor, qui in cultura Iudaica hazzan nominatur, antequam scriptum sacrum sollemniter recitat se ipse admovet cum ad syllabas (havarot הברוֹת) discernendas accentusque (neguina נגינה) certis in locis disponendis, tum praecipue ad signa syntactica, quae teamim (טעמים) nominantur, cantillanda. Quapropter hazzan (vel muezzin in cultura Arabica) recitationem suam ad praecepta orthophoniae quam accuratissime applicat.[4]

Omne linguae vocabulum ut ad sententiam accommodetur in formas variabiles et invariabiles induitur. A grammaticae scholasticis illarum theoria formarum morphologia nominatur. Morphologiae nomen e lingua Graeca etymologice ducitur (μορφή forma, λόγος 'argumentum'). In lingua Graeca verbum et nomen tamquam duae partes orationis a temporibus Aristotelis usque ad tempora hodierna[5] distinguuntur. In morphologia Latina vocabula in tres partes orationis dividuntur: verba, nomina, et invariabilia vocabula.[6].

In morphologia, quae est secunda pars grammaticae, quattuor concepta singillatim tractantur: morphemata, tractus grammaticales, instrumentum grammaticae sive vocabula utilia, et lexes.[7] (hoc ultimum conceptum verba et nomina comprehendit).

Fundamentum linguisticae morphologiae morphema nominatur. Sicut phonema etiam morphema sonabile est elementum, sed a phonemate eo diiudicatur quod morphema semanticam significationem habet. Gallicus linguista emeritus Andreas Martinet (1908-1999) morphema ab monemate diiungit (morphème et monème gallice dicuntur).[8]

Tractus grammaticalis indicat certam proprietatem cuiusdam vocabuli. Exempli gratia, genus, numerus, persona, functio, modus, vox, aspectus, et tempus octo tractus grammatici sunt linguae Hebraïcae quorum significatio et usus in syntaxe Hebraïca investigantur.[9] Morphemata quibus varii illorum tractuum grammaticalium manifestantur in morphologia diligenter examinantur.

In morphologia etiam formatio partium grammaticalium seu verborum utilium describitur velut eorum verborum et partium quae a doctis grammaticae Latinae praepositiones nominantur[10]. Quorum verborum exempla sunt morphemata haec: ab, ad, post. Morphema -que est pars quae enclitica appellatur.

Nomen substantivum in linguistica est quaelibet ex innumerabilibus vocibus in magna et aperta categoria lexicali cuius voces possunt esse vox principalis in subiecto clausae, obiectum verbi, vel obiectum praepositionis.[11]

Pronomen est dictum quod in loco nominis (pro nomine) ponitur. Linguae Latinae sunt pronomina personalia et pronomina demonstrativa.

Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, genera, et tempora. Aspectus est categoria coniugationis verbi qui indicat, utrum perfectus an imperfectus sit actus, eventus vel status qui a verbo designatur.

Syntaxis (Graece: σύνταξις 'ordo, dispositio'[12][13]) est ea pars grammaticae quae quemadmodum propositiones in sententiis et sententias in orationibus vel sermonibus collocentur describit.[12] Propositio vocabulorum est coniunctio. Grammaticae docti studium propositionum in duas partes dividunt. Una in parte singulae functiones describuntur vocabulorum singulorum, altera in parte rationes considerantur quibus vocabula inter se colligari possint. Ita in grammatica functionum syntaxis ab rationum syntaxe distinguitur.[14].

Nexus interni

  1. Fontes : Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
  2. Jean Perrot, La linguistique, p. 11.
  3. 3.0 3.1 Grévisse 1964: 26.
  4. Paul Joüon, Grammaire de l'hébreu biblique, pp. 39 ad 46.
  5. Roersch & Thomas & Hombert, Éléments de grammaire grecque, paginas 21 et 60.
  6. Michel 1964: 24.
  7. Gladstone Chaves de Melo, Gramática fundamental da língua portuguêsa, pagina 77.
  8. André Martinet, in Syntaxe générale.
  9. Paul Joüon, op. cit., pp. 289 ad 465.
  10. Michel 1964: 212 ad 220.
  11. Loos 2003.
  12. 12.0 12.1 Michel 1964: 161.
  13. M. A. Bailly, Abrégé du dictionnaire grec-français, p. 840.
  14. Gladstone Chaves de Melo, Gramática fundamental da língua portuguêsa, 15–17.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bailly, M. A. 1901. Abrégé du dictionnaire grec-français. Hachette. Lutetia Parisiorum.
  • Bodmer, Frederick. 1944. The Loom of Languages.
  • Bopp, Franz. 1816. Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache.
  • Bußmann, Hadumod. 1990. Lexikon der Sprachwissenschaft. Stutgardiae. ISBN 3-520-45202-2.
  • Chaves de Melo, Gladstone. 1970. Gramática fundamental da língua portugêsa. Livraria Academica. Urbs Fluminensis.
  • Chomsky, Noam. 1957. Syntactic Structures. Hagae: Mouton.
  • Croft, William. 2000. Explaining Language Change: An Evolutionary Approach. Harlow, Essex: Longman.
  • Eco, Umberto. 1997. La ricerca della lingua perfetta nella cultura europa, 1993.
  • Glück, Helmut, ed. 1993. Metzler Lexikon Sprache. Stuttgart, Weimar: Metzler. ISBN 3-476-00937-8.
  • Grévisse, Maurice. 1964. Le bon usage, grammaire française. Gemblaus (Gallice Gembloux): Jean Duculot.
  • Helbig, Gerhard, et Joachim Buscha. 2000. Leitfaden der deutschen Grammatik. ISBN 3-468-49495-5, ISBN 978-3-468-49495-6.
  • Holmes, Janet. 2001. An Introduction to Sociolinguistics. Ed. secunda. Harlow, Essex: Longman.
  • Joüon, Paul. (1923) 2007. Grammaire de l'hébreu biblique. Roma: Editrice Pontificio Istituto Biblico.
  • Loos. 2003.
  • Martinet, André. Syntaxe générale. 1985. Armand Colin. Lutetia Parisiorum. ISBN 2-200-31211-3.
  • Michel, Jacques. 1964. Grammaire de base du Latin. De Sikkel. Antverpia.
  • O'Grady, William, Michael Dobrovolsky, et Francis Katamba. 1996. Contemporary Linguistics: An Introduction.
  • Perrot, Jean. La linguistique. 1953. Presses Universitaires de France. Lutetia Parisiorum. ISBN 978-2-13-055709-8.
  • Roersch, et Thomas, et Hombert. 1964. Éléments de grammaire grecque. Wetteren, Belgium: Cultura.
  • Rubenbauer, Hans, J. B. Hofmann. 1977. Lateinische Grammatik. Novissime editus ab R. Heine. Bamberg, Monacum Bavariae.
  • Rundle, Bede. 1979. Grammar in Philosophy. Oxoniae: Clarendon Press; Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-824612-9.
  • Throm, Hermann. 1995. Lateinische Grammatik. Cornelsen. Berolini. ISBN 3-590-12546-2.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum