Jump to content

Disputatio:Lingua Neolatina

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Die 27 Octobris 2024 — Estne haec pagina ad “Lingua Latina moderna” movenda?

[fontem recensere]

Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{Movenda}} attinet, die 27 Octobris 2024 paginae additam.

Ut scripsi apud “Disputatio:Index operum Neolatinorum”, usus adiectivi “Neolatinus” ad linguam Latinam modernam indicandam est regionalis: alicubi (praesertim apud auctores Anglicos) adiectivum linguam Latinam modernam indicat, alicubi idem adiectivum ad linguas Romanicas significandas adhibetur, et non intellegitur cum linguam Latinam indicet. Porro, ut Vicipaedia Theodisca scribit, adiectivum “Neolatinus, -a, -um” est aliqua inopportunum:

Der Begriff „neulateinisch“ ist somit irreführend, denn es handelt sich nicht um ein „neues“ Latein, sondern um eine konsequente Rückkehr zu einer bestimmten Stufe der antiken Latinität

Titulum “Lingua Latina moderna” propono. --Grufo (disputatio) 01:23, 27 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Modernus non esse verbum classicum dicit Cassell's, et pro Anglico 'modern', meliora esse recens, novus, et huius aetatis. Quocum consentit Traupman, qui autem recens tantum commendat. IacobusAmor (disputatio) 12:40, 27 Octobris 2024 (UTC)[reply]
Concordo, Iacobe. Sed hic adiectivum sicut in pagina “Aevum modernum” propono adhibere: i.e. ad saecula XV–XIX – haud quidquid aevum “recens” – indicanda (lemma scientificum). --Grufo (disputatio) 14:17, 27 Octobris 2024 (UTC)[reply]
verba "recens", "recentior" usa sunt in academia latina; exempli gratia "Selecta latinitatis scripta auctorum recentium (saec. XV-XX)"; (1952) "De latinitate recentiore quid senserit Patrus Angelinius" (1988-9). JimKillock (disputatio) 01:29, 12 Decembris 2024 (UTC)[reply]