Dobri Bozilov
Dobri Bozilov Hadjijanakiev (Bulgarice Добри Божилов Хаджиянакиев, natus die 13 Iunii 1884 in oppido Kotel in provincia Sliven sito, supplicio affectus die 1 Februarii 1945 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam generalem finitam Bozilov scholam commercialem Novis (Svishtov, in provincia Perunopoli) frequentabat. Ab anno 1902 pro argentaria nationali operam dedit, saepe eius gubernator fuit (1922-1923, 1923-1924, 1931-1932, 1934-1935, 1935-1938, 1944).
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 14 Novembris 1938 Georgius Kjoseivanov praeses ministrorum eum administrum aerarii publici nominavit. Die 14 Septembris 1943 novus a Bogdan Filov regente praeses ministrorum factus est, quod Bozilov fautor Germanorum fuit. Bozilov et administer aerarii mansit. Saepe iussa Adolphi Hitler perscutus est, sed Iudaicos Bulgaricos non tradidit. Die 1 Iunii 1944, cum secundum bellum mundanum male Germanis evenisset, a magistratibus se abdicavit et iterum gubernator aerarii nationalis nominatus est.
Supplicium
[recensere | fontem recensere]Post diem 9 Septembris 1944, postquam communistae in Bulgaria rerum potiti sunt, in carcerem coniectus, ab "iudicio populo" propter crimina allata damnatus atque cum multis aliis magistratibus pristinis die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est. Quae iudicia anno 1996 lege sublata sunt.