Jump to content

Nicolaus Musanov

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Musanov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Musanov: imago
Nicolaus Musanov: imago
Nativitas: 12 Aprilis 1872; Dryanovo
Obitus: 10 Maii 1951; Serdica
Patria: Bulgaria

Memoria

Sepultura: Central Sofia Cemetery

Nicolaus Stoikov Musanov (Bulgarice Никола Стойков Мушанов, natus die 12 Aprilis 1872 in Dryanovo in Gabrovo provincia, mortuus die 10 Maii 1951 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Musanov post scholam finitam Aquis Sextiis usque ad annum 1893 iurisprudentiae studebat. Eodem anno Ulpiae Augustae Traianae atque Odessi delator publicus nominatus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Musanov anno 1902/1903 legatus ad parlamentum Bulgariae fuit. Anno 1908 Alexander Malinov praeses ministrorum eum administrum institutionis publicae fecit. Quo officio ad annum 1910 fungebatur et deinde ad annum 1911 administer rerum internarum erat. Ab anno 1911 ad 1934 iterum legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Mensibus Iunii usque ad Octobrem administer aedificiorum publicorum, tum ad Novembrem administer commeatus cursus publici atque telegraphiae. Die 29 Iunii 1931 administer rerum internarum in consilio ministrorum Alexandri Malinov factus est, cuius successor die 12 Octobris 1931 nominatus est. Eodem tempore et administer rerum exterarum erat. Quae officia usque ad diem 19 Maii 1934 gessit, cum seditione militum duce Cimone Georgiev depositus est. Ab anno 1938 ad 1947 praeses factionis democraticae erat et ab anno 1938 ad 1939 atque ab anno 1940 ad 1944 iterum legatus ad parlamentum fuit. Inter secundum bellum mundanum cives Iudaicos contra nazistas tueri conatus est. Postquam communistae anno 1944 rerum potiti sunt, frustra democratiam contra dictaturam adiuvare conabatur et e vita publica recessit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev