Domus Alberici
Domus Alberici (Anglice Aubrey House) est magna domus seiuncta saeculi duodevicensimi cui sunt horti duorum agrorum in regione Campden Hill Hortorum Hollandensium Londinii occidentali, W8.[1] Quae, diutissime Domus Collis Nottingensis (Notting Hill House) appellata, ante annis 1860 nominata erat ex Alberico de Vere I, qui praedium Kenesignetunense tempore Libri de Wintonia tenebat.[1] Nucleus domi ex 1698 patere putatur, ab Eduardo Lloyd Equite inter 1745 et 1754 refectus. Domus locus cogitationis novarum rerum cupidorum et refugium exsulum civilium annis 1860 sub regno Clementiae et Petri Alfredi Taylor facta est.[2]
Petrus et Clementia Taylor
[recensere | fontem recensere]Petrus Alfredus Taylor, membrum Parlamenti Liberalis pro Leicestria, propugnator fuit causarum radicalium, uxorque, Clementia, clarissima fuit philanthropista et propugnator iurum mulierum. Petrus et Clementia Institutum Alberici in terra Domus Alberici aperuerunt; quod hominibus iuvenibus educationem praebuit.[2] Bibliotheca commodans et camera legendi instituti plus quam 500 libros habuerunt.[2]
Petrus et Clementia motui unificationis Italiae vehementer faverunt, et Iosephus Mazzini domum Alberici saepe visitavit. Iosephus Garibaldi nonnullos dies per suum celebre ad Londinium iter anno 1864 in domu commoratus est. Qui, ibidem commorans, salutatus est a Mazzini et aliis rerum novarum cupidis, inter quibus fuerunt Aemilia Ashurst Venturi feminista, Aurelius Saffi, Carolus Blind, Ferdinandus Freiligrath, Alexander Augustus Ledru-Rollin, et Ludovicus Blanc.[3]
Moncure Daniel Conway in sua autobiographia descripsit salon Tayloranum in domu Alberici, et Clementiae "Pen and Pencil Club" in quo opera scriptorum iuvenum legebantur et artificum iuvenum exhibebantur.[3] Conway, abolitionista Americanus, ad Notting Hill migravit ut prope familiam Taylor et domum Alberici incolaret.[3] Coetus sociales in domu Alberici etiam a Ludovica May Alcott,auctore Americana descripti sunt.[2]
Inter sodales Pen and Pencil Club fuerunt Arthurus Munby diarista ac feministae Barbara Bodichon, Lydia Becker, Elizabetha Blackwell, et Elizabetha Malleson.[4] Clementia Taylor fuit sodalis consilii ordinantis petitionis anno 1866 suffragium mulierum suadentis quam Ioannes Stuart Mill parlamento Britannico praebuit; 1499 subscriptiones in domu Alberici collatae sunt. Hic etiam Consilium Societatis Nationalis Londiniensis pro Suffragio Mulierum[5] suum congressum primum Iulio 1867 habuit.[2] Anno 1873, Petrus et Clementia domum vendiderunt, valetudinis Petri causa, et Bristelmestunam migravit.[2]
Anno 1986, convivium caelebum Principis Andreae, Ducis Eboraci, domu Alberico habitum est, cui interfuerunt Carolus Walliae Princeps, Gulielmus Connolly, David Frost, Elton John, et alii.[6]
Lamina caerulea Concilii Comitatus Londiniensis anno 1960 inaugurata notabiles domus Alberici incolas commemorat.[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 "Survey of London: volume 37: Northern Kensington". British History Online.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 TayODNB.
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Moncure Daniel Conway (June 2001). Autobiography Memories and Experiences of Moncure Daniel Conway. Volume 2. Elibron.com. pp. 14–. ISBN 9781402166921.
- ↑ MunODNB.
- ↑ Anglice: "Committee of the London National Society for Women's Suffrage."
- ↑ Seward 2001:166.
- ↑ AUBREY HOUSE, www.english-heritage.org.uk (English Heritage).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Seward, Ingrid. 2001. The Queen and Di: The Untold Story. Arcade Publishing. ISBN 9781559705615.