Petrus Alfredus Taylor
Petrus Alfredus Taylor (30 Iulii 1819–20 Decembris 1891) fuit vir civilium rerum peritus et radicalis. Filius fuit alius Petri Alfredi Taylor, mercatoris serici, et sororis filius Samuelis Courtauld. Eruditus est in schola in vico Hove in Sussexia, scholae rectore J. P. Malleson, eius consobrino et ministro Unitariano apud Bristelmestunam, ubi in Clementiam Doughty incidit, quam anno 1842 duxit.[1]
Sodalis fuit Societatis Emancipationis, anno 1862 conditae ad promovendam causam civitatum septentrionalium in Bello Civili Americano. Taylor et Ioannes Stuart Mill fuerunt interpretes parliamentarii Consilii Iamaicani, responsi tumultibus immaniter compressis ab Eduardo Ioanne Eyre in Iamaica per Rebellionem Sinus Morant.
Anno 1863, Petrus Taylor Domum Alberici in districtu Colle Campdeniano Hortorum Hollandensium Londinii Occidentalis emit. Mariti Institutum Albericanum loco domestico aperuerunt; quod educationem iuvenibus pauperibus praebuit.[2] Bibliotheca commodans et camera legendi instituti plus quam 500 libros habuit.
Maritis motui Italiae unificatae vehementer faventibus, Iosephus Mazzini domum Alberici saepe visitavit. Etiam Iosephus Garibaldi in domo paucos dies anno 1864 commoratus est, cum Londinium insigniter visitaretur: in domo Alberici commorans, salutatus est a multis rerum novarum cupidis, inter quos fuerunt Mazzini, Aemilia Ashurst Venturi feminista, Aurelius Saffi, Carolus Blind, Ferdinandus Freiligrath, Alexander Augustus Ledru-Rollin, Ludovicus Blanc, et aliis personis radicalibus.[3]
Moncure D. Conway in sua autobiographia salon Tayloranum apud domum Alberici descripsit, et Clementiae "Pen and Pencil Club," ubi opera scriptorum et artificum iuvenum legebantur et exhibebantur."[4][3] Conway, abolitionista Americanus, ad Collem Nottingensem migravit ut locum prope familiam Tayloranam apud domum Alberici habitaret.[3] Coetus sociales Taylorani a Ludovica May Alcott, auctrice Americana, etiam commemorati sunt.
Inter sodales "Pen and Pencil Club" fuerunt diarista Arthurus Munby ac feministae Barbara Bodichon, Lydia Becker, Elizabetha Blackwell, et Elizabeth Malleson.[5] Clementia fuit sodalis consilii ordinantis petitionis anno 1866 suffragium mulierum suadentis quam Ioannes Stuart Mill Parlamento Britannico praebuit; 1499 enim subscriptiones in domu Alberici collata sunt. Hac in domu Consilium Societatis Nationalis Londiniensis pro Suffragio Mulierum suum congressum primum habuit, Iulio 1867.
Anno 1873, Petrus et Clementia domum valetudinis Petri causa vendiderunt, et Bristelmestunam migraverunt, ubi condidit sodalitates operariis dicatas, insigniter Sodalitas Saeculi Undevicensimi (Anglice Nineteenth-Century Club), locus progressivarum opinionum radicalium et saecularisticarum. Se a Parlamento Iunio 1884 removit. Domi mortuus est die 20 Decembris 1891, et corpus in coemeterio extramurali Bristelmestunae die 23 Decembris sepultum est.
Lamina caerulea Concilii Comitatus Londiniensis anno 1960 inaugurata Petrum et Clementiam Taylor atque alios domus Alberici incolas notabiles commemorat.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Peter Alfred Taylor, ed., Some account of the Taylor family, originally Taylard.
- ↑ ODNB.
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Moncure Daniel Conway, Autobiography Memories and Experiences of Moncure Daniel Conway, vol. 2 (Elibron.com, 2001, ISBN 978-1-4021-6692-1), 14.
- ↑ Anglice: "at which the work of young writers and artists was read and exhibited."
- ↑ MunODNB.
- ↑ AUBREY HOUSE, www.english-heritage.org.uk (English Heritage).