Ducatus Tmutaracanensis
Ducatus Tmutaracanensis[1] fuit ducatus Ruthenicus mediaevalis. Tmutaracanum eius caput fuit; ceterae urbes maiores Korčeva (loco Kertschiae hodiernae) et Turris Alba (Belaia Veža, ad ripam Tanaitis laevam, loco nunc a receptaculo aquae Tzimlianico inundato). Bosporus Cimmerius vel omnia litora paludis Maeotidis terrae Tmutaracanenses fuerunt.
Paeninsula Tamanica vel Chasaris a Sventoslao Kioviensi anno 965 debellatis pars Russiae Kioviensis facta est vel post expeditionem Vladimiri Magni in Chersonesum anni 988. Primus dux Tmutaracanensis sui iuris Mstislaus Vladimiri filius fuit ab anno 988; multa bella Mstislaus gerebat contra Casogos (sic Circassi nominabantur) et contra Schirvanum et contra Iaroslaum fratrem suum; anno 1024 dux Czernihoviensis factus est et ad ducatum Czernihoviensem Tmutaracanum adiunxit. Cum Sventoslaus Iaroslai filius Czernihoviae dux factus est, accepit et Tmutaracanum. Postea filii eius Glebus, Romanus et Helgus duces Tmutaracanenses fuerunt; interdum et alii ducatum ceperunt. Saeculo undecimo medio Cumani loca deserta capti Tmutaracanum a Russia separaverunt; anno 1083 Helgus Sventoslai filius auxilio classis Graeci Tmutaracanum sibi recipit; videtur usque ad mortem anno 1115 hic regisse, sed ultimus dux Ruthenicus his locis fuisse.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De ducatu Tmutaracanensi (encyclopaedia Krugosvet) (Russice)
- De Tmutaracano in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
Nota
[recensere | fontem recensere]Czernihoviensis • Galiciensis et Volhyniensis • Iaroslaviensis • Kioviensis • Lituanicus • Moscuensis • Novogardiensis • Novogardiensis Inferior • Pereaslaviensis • Polotiensis • Pscoviensis • Resaniensis • Rostoviensis • Severiensis • Smolenscensis • Susdaliensis • Tmutaracanensis • Tueriensis • Turoviensis • Volodimiriensis