Sventoslaus I (princeps Kioviensis)
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 942; Kiovia
Obitus: 972; Dnieper Rapids
Patria: Russia Kioviensis
Obitus: 972; Dnieper Rapids
Patria: Russia Kioviensis
Familia
Genitores: Inguarus; Olga Chiovica
Coniunx: Predslava
Proles: Iaropolcus Sventoslai filius, Helgus Sventoslai filius, Vladimirus I Magnus
Familia: Rurici domus
Coniunx: Predslava
Proles: Iaropolcus Sventoslai filius, Helgus Sventoslai filius, Vladimirus I Magnus
Familia: Rurici domus
Sventoslaus I Inguari filius[1] (natus circa annum 942, mortuus mense Martio 972) fuit princeps Russicus Kioviensis, Inguaro duce et Olga natus. Nobilis est expeditionibus assiduis ad orientem et meridiem factis, quae duo imperia magna Cosrorum et Bulgarorum in exitium praecipitaverunt. Etiam multas gentes Slavicas orientales vicit, Alanos superavit, ac Bulgaros Rhaënses petivit, interdum se cum Pacinacis Hungarisque foedus sanciens. Iaropolci et Helgi et Vladimiri Magni (cuius mater Maluscha erat) pater est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lingua Slavonica antiqua orientale С~тославъ / Свѧтославъ Игорєвичь, Sventoslavŭ / Svantoslavŭ Igorevičǐ; Russice Святослав Игоревич, Sviatoslav Igorevich; Ucrainice Святослав Ігорович, Sviatoslav Ihorovych; lingua Ruthenica Alba Святаслаў Ігаравіч, Sviataslaŭ Iharavich; Graece Σφενδοσθλάβος, Sphendosthlabos.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sventoslaum I spectant (Sviatoslav I of Kiev, Sviatoslav I, Prince of Kiev). |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |