Jump to content

Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sacrum Mormonumtemplum Lacus Salsi in Urbe erectum.

Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum[1] (Anglice The Church of Jesus Christ of Latter-Day Saints), etiam nominibus Ecclesia Mormonica vel Ecclesia Mormonum appellata, est religio maxima ex America orta, a Iosepho Smith in civitate Novo Eboraco die 6 Aprilis 1830 condita.

Ecclesiae fidelibus, qui Diebus Ultimis Sancti (vulgo Mormones) se appellant, quattuor libri sacri sunt: Biblia Sacra, Liber Mormonis, Doctrina Conventaque, et Pretiosissima Margarita.

Mormones credunt praesidem ecclesiae, nunc Russell M. Nelson (n. 1924), "prophetam, vatem, revelatorem" esse solumque cui revelationem Dei quae totius ecclesiae interest accipere licet.

artifice

ignoto (Museum Historiae Artisque Ecclesiae).]]

Diebus Ultimis Sancti credunt Iosephum Smith, cum quattuordecim annos habuerit, in silvam prope domum quae nunc Silva Sacra appellatur ivisse, Deum quae ecclesia vera esset rogatum. Iosephus divino spiritu hoc agere instinctus est postquam in libro Iacobi in Bibliis Sacris legit: "Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei."—Iacobi 1:5, Vulgata.

In Silvā Sacrā, dum Iosephus orabat, Satanas eum superavit atque eius linguam ligavit ut loqui non posset. Tenebrae eum obsederunt, et Iosephus se interire putavit. Nihilominus, Iosephus contra Satanam contendit et totā fortitudine Deum oravit ut e potestatem Satanae liberaretur. Cum desperaturus esset, pila lucis apparuit et in Iosephum cecidit; e vinculis Satanae liberatus est, et duas personas veste alba amictas vidit. Alter Iosephum nomine vocavit atque, alterum digito monstrans, dixit: "Hic est Filius Meus Amatus. Audi eum."

Iosephus has duas personas Deum Patrem et Iesum Filium esse credidit. Igitur, eos rogavit quae ecclesia vera esset quācumque se sociare oporteret. At ei responderunt nullam ecclesiam veram esse, eum cum nullā se sociare oportere, omnium fides abominationem in Iesu visu esse. Iosephus domum ivit et mater eum rogavit quid ei esset. Respondit ille, "Numquam cura; totum bene est. . . . Mihi ipsi didici Presbyterianismum non verum esse."

Nemo Iosephum Deum Patrem et Jesum Filium vero vidisse crediderunt, ac multi eum irriserunt atque aggressi sunt, etiamsi modo puer iuvenis erat. Nihilominus, ille historiam suam numquam negabat; dixit quidem, "Visionem enim vidi; scivi, et scivi Deum scire, et negare non potui, neque ausus sum; utique scivi sic agendo me Deum offensurum damnandumque esse."[2]

Liber Mormonis

[recensere | fontem recensere]
Iosephus Smith laminas aureas a Moroni Angelo accipit, e quibus Liber Mormonis transcriptus est.

Tribus post annis, angelus nomine Moroni in cubiculo Iosephi Smith ter apparuit donec peccatorum ignosci orabat. Moroni Iosepho de libro in laminis aureis scripto qui historiam incolarum antiquarum Americae partis terrae narravit atque plenum Evangelium a Iesu Christo ipso incolis antiquis datum continuit. Moroni Iosephum ad laminas aureas duxit, quae sub collem prope eius domum sepultae erant, sed laminas auferre quattuor annos licitum non erat. Inter quos annos Iosephus multa a Moroni doctus paratusque Iesu regressui? est. Anno 1827, Iosepho tandem laminas aureas auferre licuit, et potestate Spiritūs Sancti Librum Mormonis e laminis aureis in linguam Anglicam transcripsit.

Capitula Fidei Mormonica[3]

[recensere | fontem recensere]
  1. Credimus Deo, Patri Aeterno, Eiusque Filio, Iesu Christo, atque Spiritui Sancto.
  2. Credimus homines propter peccata sua neque Adami transgressiones, punitum iri.
  3. Credimus, Expiatione Christi, omnes homines legibus edictisque Evangelicis parentes servari posse.
  4. Credimus leges edictaque primae Evangelicae esse: primam, fidem Domino Iesu Christo; secundam, paenitentiam; tertiam, baptismatem immersione ad peccatis ignoscendum; quartam, impositionem manuum ad donum Spiritus Sancti dandum.
  5. Credimus virum a Deo, vaticinatione, magistratuum manuum impositione vocandum esse ad Evangelium praedicandum eiusque edicta administrandum.
  6. Credimus eidem constitutioni quae in Ecclesiā Primitivā exstitit, nominibus apostolis, pastoribus, doctoribus, evangelistis, et ceteris.
  7. Credimus dono linguarum, vaticationi, revelationi, visionibus, curationi, linguarum interpretationi, et ceteris.
  8. Credimus Biblia verbum Dei esse dum modo recte translata sint; etiam credimus Librum Mormonis verbum Dei esse.
  9. Credimus omnibus quae Deus revelavit, quae nunc revelat, atque multa magna et gravia de Regno Dei adhuc revelaturum esse.
  10. Credimus ad verbum conventui Israelis et restaurationi Decem Gentium; atque Sion (Hierosolymam Novam) in parte terrae Americanā conditum iri; atque Christum ipsum in terra regnaturum esse; atque terram renovatum iri gloriamque paradisicam accepturam esse.
  11. Privilegium Deum Omnipotentem per dicta conscientiae nostrae venerari affirmamus, atque omnibus hominibus idem privilegium, quoquomodo vel ubique vel quidquid velint, sinimus.
  12. Credimus regibus et praesidentibus et rectoribus et magistris subiectioni, legemque honorando et parendo et sustinendo.
  13. Credimus honestati, veritati, castitati, benevolentiae, virtuti, omnes homines benefaciendo; quidem, nobis licet dicere nos admonitionem Pauli parere—Omnibus credimus, omnia speramus, multa passi sumus, omnia pati posse speramus. Si aliquid est virtus, vel amabilium, vel bonae famae vel laudabile, hoc appetimus.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Joseph Smith—History 1: 25."
  3. The Articles of Faith [1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brooke, John L. 1994. The Refiner's Fire: the making of Mormon cosmology 1644–1844. Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Paginae selectae apud Google Books)