Jump to content

Peccatum

E Vicipaedia
Adam et Eva peccant in paradiso (Cornelis van Haarlem, 1562–1638).
Serpens peccati signum a baptismate fugatur. Fons baptismalis in ecclesia Sancti Ioannis Bremae.

Peccatum est terminus religiosus aliquod falsum atque malum valens. In religione Christiana peccatum est status hominis a Deo factis pravis aut falso vivendi modo separatus. Secundum narrationem biblicam primo Adam et Eva Dei praeceptum neglegentes (Gen 2,16-17) "Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas") peccaverunt, quod peccatum secundum doctrinam Ecclesiam Catholicam Romanam quandam in malum inclinationem effecit, quae peccatum originale appellatur.

Paulus Tarsensis peccatum potentiam esse arbitratur, quae homines servos cupiditatum facit (Ro 6,12–14). Sed etiam singula facta mala peccata dicuntur.

Variis religionibus peccata sacrifiis expiantur (ut puta in religione Iudaica antiqua), in religione Christiana Iesus Christus est "agnus Dei, quae tollit peccata mundi" (Jo 1,29.36).

canones 1840 - 1850 Catechismi Catholicae Ecclesiae definitionem peccati dant:

(1849) Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum est tamquam "factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem".[1]
(1859) Peccatum est in Deum offensa: "Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci" (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi "sicut Deus" (Gen 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est "amor sui usque ad contemptum Dei".[2] Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit,[3] per diametrum est oppositum.

Theologia Catholica discernit peccatum mortale a peccato veniali. Nam secundum canones 1854 et 1855 catechismi Ecclesiae Catholicae "peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in scriptura percipitur, in ecclesia traditione praevaluit. Eam experientia hominum confirmat."[4]

  • Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
  • Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam offendat et vulneret.

Septem morum vitia

[recensere | fontem recensere]
Septem peccata capitalia ab Hieronymo Bosch picta.

Peccata secundum theologiam classicam morum vitiis augentur sive foventur. Vitia maiora indice septem peccatorum capitalium comprehenduntur:

  1. Superbia
  2. Avaritia
  3. Gula
  4. Ira
  5. Luxuria
  6. Invidia
  7. Acedia

Quamvis vitia sint peccata et alia peccata provocent, tamen non omnia vitia per se sunt peccata capitalia aut mortalia. Tamen nomen septem peccatorum mortalium tralaticium et in litteris arteque usitatum est.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Septem peccata mortalia.
  1. Augustinus, Contra Faustum manichaeum, 22, 27: CSEL 25, 621 (PL 42, 418); cf. Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 71, a. 6: Ed. Leon. 7,8-9.
  2. Augustinus, De civitate Dei, 14, 28: CSEL 402, 56 (PL 41, 436).
  3. Cf Phil 2,6-9.
  4. Ibidem.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad peccata spectant.