Elias Bouhéreau
Appearance
Elias Bouhéreau (Élie Bouhéreau; natus 1643; mortuus die 19 Martii 1719) fuit alumnus Academiae Salmuriensis et postea medicus in urbe Rupella. E Francia religionis causa profugus, ab anno 1689 in Europa vagavit et a 1701 fuit archiepiscopi Narcissi Marsh bibliothecarius. A 1689 usque ad mortem ephemeridem privatam conscripsit.
Anno 1707, Bibliotheca Marsiana publica Eblanae condita, Bouhéreau ibi bibliothecarius meruit usque ad mortem. Huic bibliothecae libros suos de religionibus Franciae et de medicina dono dedit. Ibi insuper posuit documenta ecclesiae reformatae Francicae quae ipse a Rupella removerat; haec documenta in consistorio reformato Rupellensi anno 1862 reposita sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Grace Lawless Lee, The Huguenot Settlements in Ireland. Westmonasterii, 2001
- Muriel McCarthy, Marsh's Library: All Graduates and Gentlemen. 2a ed. Eblanae: Four Courts Press, 2003
- Ruth Whelan, "Marsh's Library and the French Calvinist tradition: the manuscript diary of Élie Bouhéreau (1643-1719)" in Muriel McCarthy, Ann Simmons, edd., The Making of Marsh's Library (Dublin, 2004) pp. 219-34
- Newport B. White, An Account of Archbishop Marsh's Library, Dublin. Eblanae, 1926