Eulogius Schneider
Eulogius Schneider (natus Johann Georg Schneider in Wipfeld in Franconia Inferiore die 20 Octobris 1756; supplicio affectus Lutetiae die 1 Aprilis 1794) fuit franciscanus, professor Bonnae, vir publicus Francicus et inter Rerum Francicarum eversionem et primarum partium actor temporis quod dicitur Terroris Regimen in Elisatia.
Vita
[recensere | fontem recensere]Eulogius ex anno 1777 Franciscanus ordinationem sacerdotalem habuit anno 1784. Praedicator in aula ducis Caroli Eugenii Virtembergiensis. Anno autem 1789 nominatus est professor Bonnae ubi ordinem suum deseruit ad cogitationem liberam et vitam saecularem levem agendum. Anno 1790 princeps electoralis Coloniensis eum dimisit.
Argentorati anno 1791 professor in rhetorica ecclesiastica et iure canonico Argentorati creatus est ubi mox Iacobinorum ducem se praestabat. Unum annum post demarchus Hagenoae electus est propagandae revolutionariae sectator fidelis.
Extra theologica scripsit carmina »Gedichte« (Francofurti 1790) et homelias »Predigten« (Francofurti 1790).
Nexus externis
[recensere | fontem recensere]- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Silvia Wimmer, "SCHNEIDER, Eulogius" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 9 (Herzberg, 1995. ISBN 3-88309-058-1) , columnae 547–551 (Theodisce)
- Brevis biographia
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |