Jump to content

Euphorbia pulcherrima

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia



Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malpighiales 
Familia : Euphorbiaceae 
Genus : Euphorbia 
Species : E. pulcherrima 
Euphorbia pulcherrima 
Willd. ex Klotzsch  

Euphorbia pulcherrima est angiosperma quae in Mexico endemica est, nunc autem per omnem terrarum orbem pro ornamento culta, praecipue tempore Christi Natalem. Nomen Anglicum poinsettia ex Joel Roberts Poinsett appellatur,[1] primo Civitatum Foederatarum administro ad Mexicum conlocato,[2] qui plantam in Civitates Foederatas anno 1828 introduxit.

Folia, bracteae, et flores apud Jayanti in Buxa Tiger Vivario in Jalpaiguri Bengaliae Occidentalis, Indiae.

Euphorbia pulcherrima est frutex vel parva arbor, quae a 0.6 ad 4 m alta crescere solet. Planta folia dentata atroviridiaque habet quae a 7 ad 16 cm longa crescunt. Bracteae—saepissime cardinales, sed aliquando aurantiae, virides dilutae, cremeae, roseae, albae, vel marmoratae—re vera sunt folia. Eorum adgregationes coloresque hominibus plerumque florum videntur petala; veri autem flores in perparvis flavisque conformationibus in omne foliorum grege medio adgregantur, cyathia appellatis.

Species in Mexico endemicaest,[3] ubi vigere solet in silvis deciduis tropicisque apud altitudinibus moderatis a Sinaloa meridionali per omne reipublicae litus Pacificum ad Chiapas et Guatemalam. Invenitur etiam in interioribus terrae regionibus, praecipue in callidis et tempore arido Guerreri, Oaxacae, Chiapasque silvis. Nuntii plantae ferae in Nicaragua et Costa Rica vigentis non iam a biologis confirmantur.

Sunt plus quam centum poinsettiae cultivaria. Fere 74 centesimae populi Americani poinsettias rubras anteponunt, 8% albas, et 6% roseas.[4]

Mos Christi Natalis

[recensere | fontem recensere]

In Nahuatl, lingua Aztecorum, planta appellatur cuitlaxochitl 'flos cutis'. Azteci planta uti solebant ad tincturam rubram factam, et pro antipyretico, medicamine quod febrem lenit.[5] Hodie in Mexico et Guatemala appellatur Nox Bona (Hispanice Noche Buena), dies Christi Natalis instantis; in Hispania, flos Pascuae; in Tsilia et Peruvia, corona Andium.

Coniunctio plantae et Christi Natalis saeculo sexto decimo in Mexico coepit, ubi habetur puella fuisse tam pauper quod ipsa donum pro celebratione Christi Natalis praebere non potuit. Dicit fabula puellam, ab angelo tactam, herbas inutiles ex via conlegisse, et eas pro templi ara posuisse. Certae conformationes cardinales ex herbis germinantes factae sunt flores pulchri.[6] A saeculo septimo decimo, fratres Franciscani? in Mexico plantas in eorum celebrationibus Christi Natalis adhibent.[7]

Per paene omnem Americam Septentrionalem, poinsettiae sunt populo gratissima Christi Natalis ornamenta[1]—in domibus, templis, officinis, et alibi. Vendibiles sunt permulate in locis commercii. In Civitatibus Foederatis, dies 12 Decembris] est Publica Poinsettiae Dies (Anglice: National Poinsettia Day).

Fundus poinsettiarum in Bukidnon Philippinarum
Poinsettia propinqua visa.

Poinsettia in Aegypto post decada 186 excolitur, ex Mexico translata per Bellum Aegypti. Appellatur bent el consul 'fila consulis', quod ad Joel Poinsett legatum iterum attinet.

Pharmacologia

[recensere | fontem recensere]

Est in Civitatibus Foederatis et fortasse alibi notio quod poinsettia magnopere sit toxicaria. Immo, haec notio est falsa; planta autem cutem stomachumve leniter inflammat,[3] et comesta potest diarrhoeam vomitumque efficere.[8]

  1. 1.0 1.1 Bussell, Gene (Dec 2009). "Get Ready for Holiday Flowers". Southern Living 44 (12): 88 .
  2. Mexico
  3. 3.0 3.1 Bender, Steve, ed. (January 2004). Euphorbia (secunda ed.). Birminghamiae Alabamae: Oxmoor House. p. 306. ISBN 0-376-03910-8 .
  4. "The Poinsettia Pages" (html) .
  5. Poinsettia Facts.
  6. Flowers Ireland.
  7. The Legends and Traditions of Holiday Plants | Horticulture and Home Pest News.
  8. "Are Poinsettia Plants Poisonous? Fact or Fiction?" .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Krenzelok E. P., T. D. Jacobsen, et J. M. Aronis. 1996. "Poinsettia exposures have good outcomes . . . just as we thought." American Journal of Emergency Medicine 14, no. 7 (November)" 671–74. PMID 8906768. doi:10.1016/S0735-6757(96)90086-8.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Euphorbiam pulcherrimam spectant.

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.