Flavia Maximiana Theodora
Appearance

Flavia Maximiana Theodora (nata saeculo 3, mortua saeculo 4) imperatrix Romana fuit.
Origo
[recensere | fontem recensere]Pater eius Afranius Hannibalianus, mater Eutropia erat, quae postea uxor Maximiani fuit. Alii autem putant, eam filiam et Maximiani fuisse[1].
Familia et vita
[recensere | fontem recensere]Non serius quam anno 293 secunda uxor Constantii facta est, cum hic Caesar occidentis nominatus esset. Constantius ex ea sex liberos habuit: Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam. Filii et pars nepotum anno 337 necati sunt, postquam Constanino I mortuo filii Constantii I de principatu certavissent[2]. Nihil de fato eius novimus, postquam Constantinus Augustus factus est.