Jump to content

Florianus Bodog

E Vicipaedia
Wikidata Florianus Bodog
Res apud Vicidata repertae:
Florianus Bodog: imago
Florianus Bodog: imago
Nativitas: 6 Septembris 1971; Varadinum
Patria: Romania

Florianus Dorel (Dacoromanice Florian Dorel) Bodog (natus die 6 Septembris 1971) medicus et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Institutio et munus

[recensere | fontem recensere]

Annis 1991 - 1997 apud Universitatem Varadinensem medicinae studebat et anno 2001 doctor promotus est. Tum director valetudinarii Bihor circuli fuit et ad Universitatem Varadinensem docet. Ab anno 2012 decanus facultatis medicinae et pharmaciae fuit. Ab anno 2011 pro ministerio valetudinis operam dedit et a mense Maii ad Decembrem secretarius statalis in eodem ministerio fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Florianus Bodog, sodalis factionis PSD anno 2012 primo senator Romaniae electus est atque etiam anno 2016 iterum electus est. Die 4 Ianuarii 2017 minister valetudinis in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominatus est[1]. Etiam in consilio ministrorum Michaelis Todose a die 29 Iunii 2017 hoc magistratu fungitur[2].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]