Jump to content

Nicolaus Bănicioiu

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Bănicioiu
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Bănicioiu: imago
Nicolaus Bănicioiu: imago
Nativitas: 26 Martii 1979; Râmnicu Vâlcea
Patria: Romania

Nicolaus (Dacoromanice Nicolae) Bănicioiu (natus die 26 Martii 1979 in Râmnicu Vâlcea) est medicus dentarius et vir publicus Dacoromanicus.

Post scholam finitam, Bănicioiu apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Bucarestae medicinae dentariae studebat, medicus operam dedit et assistens universitatis est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Bănicioiu, sodalis factionis PSD, ex anno 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est.[1] A die 21 Decembris 2012 minister iuventutis et artis athleticae in consilio ministrorum Romaniae fuit.[2] A die 5 Martii 2014 minister valetudinis fuit.[3] Die autem 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit, et die 17 Novembris Patricius Achimaş-Cadariu eius successor nominatus est.[4]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]