Franciscus Meyers
Franciscus (vulgo: Franz) Meyers (natus 31 Iulii 1908, mortuus 27 Ianuarii 2002) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.
Munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Meyers Friburgi Brisgoviae et Coloniae Agrippinae iurisprudentiae studebat. Anno 1933 Doctor iurum promotus est. Tum iurisconsultus Coloniae laboravit. Annis 1942 - 1945 militavit, ultimo tempore capitaneus.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1948 Meyers sodalis CDU factus est et annis 1950 - 1970 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. 1952 brevi tempore magister civium Gladbaci Monachorum fuit. Annis 1952 - 1956 administer Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae rerum internarum fuit. Anno 1957 in Dietam Foederalem a civibus missus est, sed iam anno sequenti hunc honorem dimisit, quod 21 Iulii 1958 successor Friderici Steinhoff praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Quem honorem ad usque 8 Decembris 1966 tenuit, cum Hinricus Kühn (SPD) a senatu terrae successor eius creatus est. Anno 1979 CDU reliquit, ut factionem novam conderent, sed res male evenit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Curriculum vitae (lingua Theodisca)
Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU) | |