Jump to content

Gaius Laelius Sapiens

E Vicipaedia

Gaius Laelius Sapiens (natus circa annum 190 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit. Persona,fuit in Ciceronis dialogis ut De republica aut De amicitia. Etenim longa amicitia inter Laelium et Scipionem Aemilianum celeberrima apud Romanos fuit.

Pater eius Gaius Laelius C.f. anno 190 a.C.n. consulatum gessit. Duas filias habuit, quarum una Quinto Mucio Scaevolae, consuli anni 117 a.C.n., nupsit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Laelius anno 147 a.C.n. inter Tertium Bellum Punicum legatus consulis Scipionis Aemiliani Africani fuit, quod initium amicitiae longae fuit. Deinde augur factus est atque anno 145 praetor contra legem a Gaio Licinio Crasso tribuno propositam sententiam tulit, qua sacerdotes noniam optarentur, sed a populo eligerentur[1]. Anno 140 a.C.n. una cum Quinto Servilio Caepione consul electus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 96; Brutus 83; 295; de natura deorum III,5


Antecessores:
Gnaeus Servilius Caepio et Quintus Pompeius
Consul
140 a.C.n.
cum
Quinto Servilio Caepione
Successores:
Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas