Jump to content

Gaius Poppaeus Sabinus

E Vicipaedia

Gaius Poppaeus Sabinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 35) senator Romanus initio primi saeculi fuit. Origo familia Poppaei Interamna Praetuttiorum erat. Homo novus anno 9 consulatum ordinarium adeptus est, quod non saepe accessit. Augustus et imprimis Tiberius imperator eum promovit. Frater eius Quintus Poppaeus Secundus ei anno 9 consul suffectus successit. Anno 11 in Moesiam ad provinciam constituendam missus est. Anno 15 etiam proconsul Macedoniae et Achaeae factus est. In Moesia contra Thraces pugnabat et victoria parta ei anno 26 triumphi insignia decreta sunt[1]. Cum anno 31 homo quidam in insulis Cycladis se Drusum Iulium Caesarem esse, filium Germanici, qui anno praeterito a Tiberio imperatore coniurationis accusatus, in carcerem missus erat, praedicabat, Sabinus ipse ad rem cognoscendam properavit et eum filium Marci Silani esse, qui anno 15 consul suffectus erat[2], agnovit. Anno 35 in provincia sua mortuus est[3]. Publius Memmius Regulus ei successit[4].

C. Poppaeus Sabinus pater fuit Poppaeae Sabinae maioris, avus enim Poppaeae Sabinae quae Neroni principi nupsit.

  1. Tacitus, Annales, IV 46-51
  2. Tacitus, Annales V 10
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 150-151
  4. Dio Cassius 58.25.


Antecessores:
Marcus Furius Camillus et Sextus Nonius Quinctilianus
Consul
9
cum
Quinto Sulpicio Camerino
Successores:
Publius Cornelius Dolabella et Gaius Iunius Silanus