Publius Memmius Regulus
Publius Memmius Regulus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 61) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Fuit homo novus, quaestor Tiberii, tum vel aedilis vel tribunus plebis, tum praetor. 1 Octobris 31 consul suffectus cum Lucio Fulcinio Trione. Tiberius ei mandavit, ut cum Quinto Naevio Sutorio Macrone Lucium Aelium Seianum praefectum praetorio opprimeret. 18 Octobris 31 Memmius in curia litteras Tiberii legit et, cum senator aliquis ita censuit, Seianum comprehendi iussit. Die sequenti Memmio duce senatus supplicium supremum Seiano censuit[1]. In Capreas iter fecit, ut Tiberium Romam revocaret, sed frustra[2]. Cum collega Fulcinio acerrime de amicis Seiani insequendis certavit[3]. Anno 35 Memmius successor Gaii Poppaei Sabini legatus Augusti pro praetore Moesiae Achaeae Macedoniaeque factus est[4]. Quem magistratum ad usque annum 44, cum Achaea et Macedonia iterum proconsulibus datae sunt, administravit. Anno 38 brevi tempore a Caligula imperatore Romam revocatus est. Imperator enim Lolliam Paulinam cupivit, uxorem Memmii. Quamquam Caligula hanc celeriter dimisit[5], ad maritum reverti ei non licuit. Anno 39 vel 40 in provincias suas revertit, a multis civitatibus Graecis honoratus est.
Cum Caligula statuam praeclaram Iovis Olympiae venerati (opus sculptoris Phidiae erat) sibi Romam apportari iussit, quia pulcherrima opera in pulcherrima urbe ponenda erant, Memmius cum variis aliis causis adlatis tum et prodigiis manifestis hoc mandatum retardavit, donec ipse imperator anno 41 obiret[6]. Tum secundum Flavium Iosephum dedecora maxima rempublicam foedantia aegre ferens de secessione a Gaio Augusto aperte cogitabat[7]. Annis 48/49 Memmius proconsul Asiae fuit, tum tempore Neronis imperatoris quiete[8] Romae vivebat. Eis annis VIIvir epulonum, sodalis Augustalis fraterque Arvalis fuit[9]. Anno 61 mortuus est. Filius eius Gaius Memmius Regulus anno 63 consul ordinarius fuit[10].
Iudicium Taciti hoc fuit ː Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus. Quin etiam addebat Neronem quondam aegrum dixisse si quid ipsi accidisset rempublicam in Memmio Regulo subsidium habituram[11]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 58.9-10.
- ↑ Dio Cassius 58.13.
- ↑ Tacitus Annales V 11; VI 4,3-4
- ↑ Dio Cassius 58.25.
- ↑ Dio Cassius 59.12
- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 19.9-10. Dio Cassius 59.28.3. Suetonius, Gaius 22 et 57.
- ↑ Antiquitates Iudaicae 19.19
- ↑ Tacitus Annales XIV 47
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1201-1202
- ↑ loco citato c. 1201
- ↑ Ann. XIV.47.