Jump to content

Gastronomia Britanniae Minoris

E Vicipaedia
Britannia Minor e Carte gastronomique de la France ab Andrea Bourguignon anno 1929 delineata

Gastronomia Britanniae Minoris vel ars culinaria regionis Armoricae a saeculo XV in fontibus relata est.

Lacticinia saeculi XV Bretonicorum Panthaleo de Conflentia descripsit:

Ibi est magna pascuum abundantia ... et credo quod si non extraherent tantum butirrum a caseo quod casei essent boni valde: name tantam copiam butirri faciunt quod usque ad partes satis distantes defertur, videlicet ad Pitaviam, ad patriam Andagavensem, Turonensem, etiam ad Normandiam: licet in ipsa patria Britaniae multum consumant, cum fere omnia comedunt cum butirro, etiam pisces ... Sed ita diligunt ipsum ut de ipsis dicatur versus: Sicut pica pirum sic comedit Brito butirrum ... Lac est valde pingue et unctuosus.[1]

Gruellum Bretonicum annis 1760 in primis popinis restaurativis Parisiensibus inlatum est.[2] Nostro tempore gwell vel iogurtum Bretonicum a nonnullis quaeritur.

  1. Panthaleo de Conflentia (1477)
  2. On tient dans cette salle du beurre fin, des oeufs frais, des crêmes de ris et de gruau de Bretagne au gras et au lait; des confitures de Bar et autres mets aussi salubres que délicats: L'Avantcoureur vol. 9 no. 10 (9 Martii 1767) (pp. 151-153 apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Eruditio