Georgia Provincia
Georgia Provincia, etiam Georgia Colonia, fuit una ex coloniis Meridianis in America Britannica, ultima ex tredecim coloniis primis a Britanniarum Regno constitutis in terris quae tandem Civitates Foederatae factae sunt. Angusta provinciae pars in dono primo ad occasum usque ad Flumen Mississippiense patuit.
Diploma corporatum coloniae Generali Iacobo Oglethorpe die 21 Aprilis 1732 a Georgio II concessa est, ex quo colonia appellabatur. Charta a concilio arcano regis die 9 Iunii 1732 sancta est. Oglethorpe, coloniam excogitans quae pro portu debitoribus esse potuerit, leges severissimas imposuit quas multi colonici reprehenderunt, sicut interdictio alcoholis. Oglethorpe, servitutem reprehendens, putabat formulam praediorum parvorum aptiores quam magna praedia rustica quae in coloniis septentrionalibus late inveniebantur; dona autem terrae minora fuerunt donis quae plurimi coloni desiderabant. Oglethorpe maluit provinciam pro loco habitationum debitorum Anglicorum et pauperum dignorum esse.[1] Alia causa coloniae conditae fuit ut colonia esset "civitas protegens" (fines), vel "colonia praesidium," quae meridianas coloniarum Britannicarum partes adversus Floridam Hispanicam defenderint. Oglethorpe excogitavit provinciam ab "agricolis robustis,"[2] qui finem custodire poterint; quam ob rem diploma coloniae servitutem prohibuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Coleman, Kenneth. 1976. Colonial Georgia: A History. Novi Eboraci: Scribner. ISBN 0684145553.
- Hawke, David F. 1966. The Colonial Experience. Bobbs-Merrill Company. ISBN 0023518308.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Georgia Provincia apud Vicifontem. |
- Chartae Ioanis Percival Equitis, etiam Chartae Egmont appellatae, 1732–1745, fax.libs.uga.edu (Bibliotheca Hargrettiana Universitatis Georgiae)
- Colonia Georgia 1732–1750 Constituta, www.loc.gov
- Diarium Vicecomitis Percival, fax.libs.uga.edu
- Diploma Georgiae, avalon.law.yale.edu (Propositum Avalon)
- Historia Georgiae, www.cviog.uga.edu (Institutum Administrationis Caroli Vinson Universitatis Georgiae)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |