Gnaeus Cornelius Dolabella (consul 159 a.C.n.)
Appearance
Gnaeus Cornelius Dolabella (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 159 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Dolabella anno 165 a.C.n. una cum Sexto Iulio Caesare aedilis curulis fuit. Tum apud Ludos Megalenses primo Publii Terentii Afri "Hecyra" acta est. Anno 162 vel autem antea praetor electus et anno 159 consulatum administrabat. Collega eius tum Marcus Fulvius Nobilior erat. Tum consules Legem Corneliam Fulviam de ambitu tulerunt[1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 25]C. Dolabella, Cn." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 172.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Periochae XLVII
Antecessores: Marcus Cornelius Cethegus et Lucius Anicius Gallus |
Consul 159 a.C.n. cum Marco Fulvio Nobiliore |
Successores: Marcus Aemilius Lepidus et Gaius Popillius P.f. Laenas II |