Jump to content

Grenovicum

E Vicipaedia
Wikidata Grenovicum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°28′48″N 0°0′0″E
Zona horaria: UTC

Gestio

Procuratio superior: Grenovicum

Geographia

Superficies: 5 044.18 hectarium
Territoria finitima: Deptford, Blackheath, St Johns, Westcombe Park, New Cross, Lewisham, Kidbrooke, Charlton, Peckham, Thamesmead, Plumstead, Woolwich
Collegium regale

Grenovicum[1] diu fuit vicus comitatús Cantii prope Londinium. Ab anno 1900 usque ad 1965 fuit burgus metropolitanus sub comitatu Londiniensi. Ex hoc anno est locus principalis burgi maioris Grenovici, qui inter triginta burgos Londinii Maioris comprehenditur.

Grenovicum celebre est eo quia circulus meridianus, qui vicum usque ad annum 1884 transiebat, primarius meridianus Telluris factus est. (Antea meridianus Ferri in insula aderat.) Hoc consilium inter civitates Vasingtonoiae[2] habitum est.

Medium oppidum vetus est Grenovici Situs Patrimonii Mundi, nomine Grenovicum Maritimum. In margine viridarii stat palatium Reginae domus appellatum.