Jump to content

Domus reginae

E Vicipaedia
Domus reginae Grenovici

Domus reginae (Anglice The Queen's House) est quoddam deversorium regium Grenovici situm, quod hodie pro pinacotheca est.

Historia et descriptio

[recensere | fontem recensere]

Complexus maior constructus est saeculo XVII ineunte secundum ichnographias Ignatii Jones in servitium Annae Daniae. Agitur de opere primo magno quod inceptum est ab Ignatio Jones ex Italia reverso. Qui ante reditum in patriam ibi non tantummodo artem constructoriam classicam annos nonnullos exploraverat, sed in rebus Renascentiae et operibus Andreae Palladii quoque intentus fuerat.

Domus reginae quae dicitur inter Britanniae Maioris aedificia maximi momenti esse videtur quoniam ibi prima vice in tota Anglia ex industria aedes omnino in genere classico erectae sunt. Ex anno 1807, nautae ibi instruebantur, ex anno 1937 proprinquo Museo Maritimo Nationali adiuncta est. Magni momenti in aedificio sunt inter alia scalae cum tulipis cochleae similes, diaeta magna cum pavimento valde bello, pictura Elizabethae I victricis.

Externi nexus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum reginae spectant.