Hermannus Dalmata
Hermannus Dalmata vel Hermannus de Carinthia sive Sclavus Dalmata[1](natus circa annum 1100; mortuus circa annum 1155) fuit philosophus, astronomus, astrologus, mathematicus, interpres et auctor. Se media in Histria natum esse dicit, sunt autem fontes, qui Corcyram Nigram insulam Croatiae patriam eius esse volunt. Hermannus interpres maximi momenti litterarum astronomicarum Arabicarum saeculo duodecimo in Europa habetur et mediator culturae Arabicae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Histria tempore Hermanni erat marchia adhuc magni ducatus Carinthiae. Nomina "Sclavus" et "Dalmata" eum linguas Slavicas illius regionis scivisse testari videntur. Linguam maternam autem Theodiscam fuisse verosimile est, cum filius Engelberti II Spanheimensis, ducis Carinthiae, fuisse traditur,[2] cui anno 1103 marchia Histriae data est. Hermannus quidem inter septem Engelberti filios - Udalricus, Engelbertus, Henricus, Rapoto, Adelheid, Hartwicus, Mathilde – non memoratur, quos ei uxor Uta de Vohburg et Adelheid de Lechsgmünd peperant.[3] Si Hermannus re vera fuit Spanheimensis, nomine "Sclavus" eum filium paelice Slavica ortum fuisse demonstrari possit.
Primo in schola monasteriali Histriae, deinde Carnotibus Bernardo Carnotensi et Theodorico Carnotensi magistris litteris studebat. Post annum 1130 Hermannus Parisiis studiis litterarum se tradidit. Cum de schola Carnotensi autem notum est Platonismo Christiano et scientiis se dedisse, conicitur iam tum forsitan Hermannum animum ad Arabicos textuum classicorum fontes vertisse.
Unus ex Hermanni in Francia sociis fuit Robertus Castrensis, quocum quattuor annos terras orientales peregrinavit. Uterque vir interpres linguae Arabicae factus est. Constantinopoli et Damasci Hermannus scientias Arabicas cognovit. Circa annum 1138 in Europam reversus in Hispania et Francia meridiana homo litteratur laboravit. Magna operum pars autem sine nomine remansit.
Interpretatio Alcorani et aliorum fontium Islamicorum
[recensere | fontem recensere]Prima Alcorani interpretatio occidentali Lex Mahumet pseudoprophete dicta Petro Venerabili auctore suscpeta est. Hermannus una cum Roberto Castrensi, Petro Alfonso et Mahometo Saraceno interpretando se tradidit. Opus anno 1143 confectum etiam alias litteras Islamicas comprehendit, in quibus vertendis ab Hermanno maxima pars facta esse videtur (De generatione Mahumet et nutritura eius und Doctrina Mahumet).
Interpretatio scriptorum classicorum
[recensere | fontem recensere]Hermannus anno 1143 Tolosae Ptolemaei Planisphaerium versione Arabica utens e lingua Graeca in Latinam vertit (cum commentariis a Maslama al-Majriti factis, qui saeculo decimo Cordubae vixit). Studiosi occidentales Ptolemaeum imprimis hoc opere cognoverunt, quod Hermannus magistro suo Theodorico Carnotensi dedicaverat. Hermannus etiam Ptolemaei Canonem regnorum interpretatus est, quae versio diu Hermanno Contracto Germano ascripta est. Euclidis geometriam (Elementa) Hermannus anno 1140 vertit, Roberto Castrensi adiuvante.
Astrolonomia et astrologia
[recensere | fontem recensere]Hermanni prima interpretatio nota est liber sextus astronomie scriptoris Iudaei nomine Sahl ibn Bishr. Anno 1138 in Hispania Zaelis fatidica intitulatus editus est. Bishr in scribendo Graecam traditionem astrologicam secutus est. Quinque libri a Ioanne Hispalensi versi exstant. Liber sextus vaticinia comprehendit, quae e motibus planetarum cometarumque repetuntur.
Circa annum 1140 Hermannus opus astronomicum Kitab al-madkhal ila ilm ahkam al nujum ab Abu Ma'shar conscriptum in linguam Latinam vertit,[4][5], quod Introductorium in astronomiam Albumasaris Abalachi octo continens libros partiales intitulatus late diffusus et pluries typis exscriptus est (Augustae Vindelicorum 1489; Venetiis 1495 et 1506). Etiam tabellas astronomicas cuiusdam Muḥammad ibn Mūsā al-Ḵwārizmīs, quas anno 1126] Adelardus Bathensis interpretatus erat, denuo vertit.
Opera propria
[recensere | fontem recensere]In libro De essentiis Hermannus quinque Aristotelis categorias (causa, motus, spatium, tempus, habitudo) tractat. Commentationem anno 1143 Tolosae coepit eodemque anno Baeterris perfecit. Anno 1982 liber in Germania editus est.
Etiam alia opera Hermanno ascripta sunt:
- Liber imbrium: de meteorologia, 1140/1141
- De indagatione cordis: de astrologia; hoc in libro multi scientifici Arabici et Iudaici memorantur et citantur
- De mensura
- De utilitatibus astrolabii
- De compositione et usu astrolabii
Multi scriptores mediaevales operis Hermanni mentionem faciunt, inter quos Albertus Magnus in libro Speculum astronomiae nominato.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- De Essentiis, ed. a Charles Burnett 1982: A Critical Edition with Translation and Commentary. E.J.Brill.
- De indagatione cordis, ed. a Sheila Low-Beer 1979:The Liber imbrium, The Fatidica and the De indagatione Cordis (Diss). The City University of New York.
- De generatione Mahumet. Doctrina Mahumet, Basileae 1543.
- Liber introductorii maioris ad scientiam judiciorum astrorum, ed. a Richard Lemay 1996, Neapoli: Istituto universitario orientale.
Commentationes de Hermanno Dalmata (ex Vicipaedia Francogallica)
[recensere | fontem recensere]- CLERVAL A-J, 1891, Hermann le Dalmate et les premières traductions latines des traités arabes d'astronomie au Moyen Âge. Paris, Picard
- BURNETT Charles, "Hermann of Carinthia", in P. Dronke (dir.), History of Twelfth-century Western Philosophy, Cambridge University Press, 1988, p. 386-406.
- SANJEK F., Herman le Dalmate (v. 1110-apr. 26-II-1154) et la connaissance de l'Islam dans l'occident médiéval ; Revue d'histoire ecclésiastique, 1993, vol. 88, n° 2, pp. 492-501, Université catholique de Louvain, Louvain, BELGIQUE (1900)
- CUBELIC Alojz, Herman dalmatin i intelektualni preporod zapadu u 12. Stocjeću = Hermann the dalmatian and intellectual revival of the west in the twelfth century, 2006, vol. 30, n° 57, pp. 1-30 Hongrois Serbo-Croate (latin) Krscanska sadasnjost, Zagreb, CROATIE (1977)
- DADIC Zarko, Herman of Dalmatia, Skolska knjiga, Zagreb, 212 pp ( Édition bilingue croate anglais)
- Hermann the Dalmatian as Astronomer
- DADIC Z., Journal: Hvar Observatory, Bulletin, vol. 19, no. 1, p. 39-53
Aliae commentationes
[recensere | fontem recensere]- Stipe Kutleša, Hrvatski filozofi I: Herman Dalmatin, Prolegomena 3 (1) 2004.
- Hans Jürgen Rieckenberg: Hermann von Kärnten. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 8, Berolini: Duncker & Humblot 1969, ISBN 3-428-00189-3, p. 646 s. (in interete).
- Hubert L. L. Busard (ed.) The translaton of the Elements of Euclid from the Arabic into Latin by Hermann of Carinthia (?), books VII-XII, Leiden, E.M.Brill 1968
- Hubert L. L. Busard (ed.) The translaton of the Elements of Euclid from the Arabic into Latin by Hermann of Carinthia (?), Amsterdam, Mathematisch Centrum, 1977
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Stipe Kutlesa: Hermann of Dalmatis 1110–1150, Zagreb 2004: „In literature he is also known as....and by some other names“ (Anglice, PDF)
- ↑ Irena Knehtl: Herman – An Unfinished Life...Part One: Cap.: The Book of Carantania
- ↑ Friedrich Hausmann: Die Grafen zu Ortenburg und ihre Vorfahren im Mannesstamm, die Spanheimer in Kärnten, Sachsen und Bayern, sowie deren Nebenlinien. In: Ostbairische Grenzmarken – Passauer Jahrbuch für Geschichte Kunst und Volkskunde, Band 36, Passau 1994, S. 15–17.
- ↑ Introduction to Astronomy, Containing the Eight Divided Books of Abu Ma'shar Abalachus
- ↑ Opus quidem iam anno 1133 ab Ioanne Hispalensi versum erat, liberior Hermanni versio autem praevalebat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Círculo Románico - La transmisión del Conocimiento Capítulo IIº: Los Traductores del Valle del Ebro (Hispanice)
- Prominent Istrians – Herman Dalmatin apud istrianet.org (Anglice)