Hermannus Weller
Hermannus Weller (natus Gamundiae die 4 Februarii 1878; mortuus Tubingae die 9 Decembris 1956) fuit poeta Theodiscus Lingua Latina nova scribens.
Vita
[recensere | fontem recensere]Universitate Tubingae philologiae classicis studebat et annis 1913 ad usque 1931 in oppido Ellwangen magister gymnasii docuit. Anno 1930 habilitatus est et ab anno 1931 etiam professor Indologiae Universiatis Tubingae et socius Academiae Regiae Disciplinarum Nedelandicae factus est. Litterarum Latinae peritus et duodeciens nummum aureum Certamen poëticum Hoeufftianum ceperet.
Elegia Y
[recensere | fontem recensere]Anno 1936 Latinam scripsit elegiam Y, quacum in certamini Hoeufftiano Universitatis Amstelodamiensis interfuit. Nummum aureum anno 1937 addictum est. Quod factum stupendum est, quia id, de quo agitur, in ea elegia contra ideologiam rassismi et violentiam antisemitismi, sicut "Nox crystallorum" se direxit.
Versus 125–156
[recensere | fontem recensere]Tum sic incipit A: "Animos attendite, cives: Grammaticus (—tremui!—), credite, noster amat. Noster amat Latio—pudor est—non nomine dignam Quaeque peregrinos praeferat ipsa sonos. Sic ergo malus iste potest corrumpere mores! Perdidit iste viros et muliebre genus. Fecit, ut ille bibo vapidum proflaret Iacchum In nostros, media carmina nocte legens. Sed tamen hoc levius (—tulimus graviora, Quirites—); Est aliud, quod nos dira timere iubet. Sermonem studet hic sensim vitiare Latinum: Publica res agitur vitaque nostra, viri! Nec, quia sacra lues nondum pervenit ad ima Viscera, securi spernite tale malum: Saepe levis raptim creverunt semina morbi Corporaque horrendae tota dedere neci; Saepe latens scintilla feros surrexit in ignes Inque suos cineres procubuere domus. Ne morer exemplis, memoro pro pluribus unum: Te quoque turbari tu, Tiberine, doles. Qui Tiberis Latio celebrari nomine gaudes, Thybridis impura voce notatus oles. Haec si pernicies vel sancta vocabula tangit, Verborum plebem qualia fata manent? Nec parat insidias tantum: nos despicit omnes; Iactat enim patriam conspicuumque genus. Graeculus est sane: φιλός, calvusque levisque, Vox vero querulum vixque virile sonat. Nec iam plura noto: gravis est manifestaque culpa; Est vestrum poenae constituisse genus. Cedimus hoc vobis nostro de iure, Quirites: Hic sensum populi iudiciumque sequar."
Opera
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Hermanni Weller carmina Latina in Bibliotheca Augustana