Hippias maior

Hippias maior (Graece Ἱππίας Μείζων) alias Hippias I est dialogus Socraticus a philosopho Atheniensi Platone anno incerto compositus: certe inter primos iuventutis dialogos vulgo numeratur. Duae tantum sunt personae, philosophus Socrates et sophista Hippias qui definitionem pulchritudini per se quaerunt nec inveniunt quoniam investigatio in aporiam evadit. Hippias persona gloriosa et ob inflatos spiritus verbaque satis ridicula; semper enim respondet nihil omnium facilius esse inventu nec tamen quicquam proficit.
Maior appellatur ut ab Hippia Minore alias secundo eundem sophistam irridente distinguatur fortasse ob nullam aliam causam nisi quod longior est.
De argumento
[recensere | fontem recensere]Socrates sophistae Hippiae qui Athenas ad opera recitanda venit forte occurrit. Eius ingenium multum laudat quod eo manifestius elucet quo maiores pecunias parentibus persuadeat ut sibi ad liberos educandos conferant. Cum autem pulchrum in sermone memoratur Socrates Hippiae auxilium rogat adversus acerbum contradictorem a quo saepe refutatur cum pulchras actiones laudare incipit. 'Quid sit enim pulchrum illud quod in actionibus laudes o Socrates primum dic mihi', rogare solet nec Socrates quod respondeat habet atque irridetur. Hippias homo gloriosus auxilium suum statim pollicetur, rem facilem esse iudicans nec dubitans quin adversarius statim vincatur. Definitiones proponit quae Socrati non satisfaciunt: pulchra puella, aurum, beata vita in qua quis parentes sepeliat atque rursus ipse a liberis sepeliatur. At quotiencumque quid invenisse sibi videtur argumenta ii obiciuntur quae Socrates in ore conlocutoris sui ponit: timet enim ne acerbe irrideatur si ita loquatur. Hippias negat cum tam agresti et rustico conlocutore sermonem habere voluisse. Nihilominus a Socrate mitigatur atque cum eo alias definitiones ab ipso Socrate suppositas inspicit: decus, commodum, utile, voluptates ex oculis et auribus venientes. Nulla tamen in fine recta esse invenitur. Postremo Hippias tales verborum cavillationes vituperat atque eis artem rhetoricam contionum iudiciorumque opponit. Socrates vero fatum suum (ironice) deplorat si ex una parte ab Hippia vituperari, ex altera ab anonymo contradictore irrideri debet nec quicquam profecturus nec auxilium usquam inventurus.
Hodie hic dialogus lepore comoediae magis placet quam dialecticis argutiis quae nobis frigidae videntur.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de France: Platon, Oeuvres complètes. Tome II, Hippias majeur, Charmide, Lachès, Lysis, texte établi et traduit par Alfred Croiset, Les Belles Lettres, 1921
- Bruno Vancamp, Platon. Hippias maior - Hippias minor. Textkritisch herausgegeben, Fr. Steiner, 1996 Recensio critica Altera recensio critica
- versio Theodisca - fecit Schleiermacher 1861
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Bruno Haas, Le beau et ses traductions. Les quatre définitions du beau dans le Hippias majeur de Platon, Éditions de la Sorbonne, 2021
- Ernst Heitsch, Grenzen philologischer Echtheitskritik : Bemerkungen zum "Grossen Hippias", Franz Steiner, 1999
- Ernestus Horneffer, De Hippia maiore qui fertur Platonis, Gottingae, 1895
- Maria Teresa Liminta, Il problema della bellezza in Platone : analisi e interpretazioni dell'"Ippia maggiore", Mediolani, Vita e Pensiero, 1998 Recensio critica Altera recensio critica
- Ivor Ludlam, "Plato on the Good: Hippias Minor and Hippias Major", in For a skeptical peripatetic : Festschrift in honour of John Glucker, Academia Verlag, 2017
- Hippias Major: an interpretation, F. Steiner, 1991. Recensio critica Altera recensio critica
- Joseph Moreau, "Le platonisme de l'Hippias Majeur", Revue des Études Grecques, 1941: 19-42
- Halsten Olson, «Socrates Talks to Himself in Plato’s Hippias Major », Ancient Philosophy, 2000: 265–287
- Marion Soreth, Der Platonische Dialog Hippias Maior, CH Beck, 1953 Recensio critica Altera recensio critica
- E. de Strycker, "De irrationalen in den Hippias Maior", L'Antiquité Classique, 1941: 25-36
- Bruno Vancamp, "La tradition manuscrite de l'Hippias majeur de Platon", Revue d'Histoire des Textes, 1995: 1-60
- "Réflexions éditoriales à propos des manuscrits des Hippias de Platon", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 2001: 31-37
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud Vicifontem