Jump to content

Hippias

E Vicipaedia

Hippias fuit sophista ex Elide in Peloponneso, qui exeunte saeculo quinto a.C.n. floruit et paene omnibus artibus scientiisque sui temporis excellere sese iactabat[1]. Encyclopaedicus enim homo esse volebat. Olympicis ludis dissertationes de qualicumque re habebat[2] atque adulescentes magno pretio erudiebat[3]. Persona praecipua in duos dialogos Socraticos(en) inducitur, Hippias minor et Hippias maior inscriptos. Apparet quoque in Platonico Protagora[4] et in Xenophontis Memorabilibus[5].

De persona Platonica

[recensere | fontem recensere]

In Platonis operibus Hippias tamquam homo vanus, gloriosus, nimis sibi confidens describitur. Ita Hippias minor comoediae scaenae similior videtur. Nonne Olympiam quondam venisse sese gloriabatur nihil gerentem nisi quod sua manu fecissetː tam calceos quam tunicam, anulum, sigillum, zonam, pallium...?[6] Non tantum arithmeticae[7], geometriae[8], astronomiae[9] peritissimus iudicabatur sed de poesi[10], rythmo, harmonia, grammatica libentissime disserebat atque mnemotechnica arte maxime gloriabatur[11]. Politicarum rerum quoque peritus erat ut qui saepe a civibus ob dicendi facultatem ad legationes externas eligebatur atque publice in Siciliam Spartam, Ahenas ibat ubi opera sua quoque recitabat atque maiores pecuniam adulescentibus docendis quam ceteri sophistae colligebat[12]. Dialecticae vero imperitus ostenditur siquidem cum Socrate compares et in Hippia Maiore Socraticam investigandi methodum iratus denigrat tamquam ideas minutim concidentem[13] atque omnia miscentem.

Multa scripsit Hippias. Socrates apud Platonem ei tragoedias, epica poemata, orationes omnis generis ei tribuebat[14]. E quibus unum fragmentum tantum exstat apud Clementem Alexandrinum[15] et varii tituli ut catalogus Olympionicarum parva fide dignus[16]. In mathematica quadratricis inventor fuisse traditur[17] qua problema circuli quadraturae solvere conabatur atque angulum rectum in tres aequas partes dividebat. Nonnulli moderni indagatores eum unum e primis doxologiae scriptoribus fuisse credunt, qui opiniones priorum philosophorum recensuisset[18]. Ita multa quae de Thale aut Heraclito apud Aristotelem legimus ad Hippian fortasse referenda essent.

  1. Plato 368.
  2. Plato 363c-364a.
  3. Apologia Socratis 19e et Hippias Maior 281b-282c.
  4. 337c-338b.
  5. IV.4.5-15.
  6. Plato 368b-c.
  7. Plato 366c-e
  8. ibid. 367d-e
  9. Ibid. 368a. Protagoras 315c. Hippias Maior 285c.
  10. Protagoras 347a-b et Hippias minor passim. Hippias Maior 285c-d.
  11. Plato 368b-e necnon 285e-286a.
  12. Hip. Mai. 281a-286c.
  13. Hip. Mai. 304a: κνήσματά τοί ἐστι καὶ περιτμήματα τῶν λόγων, ὅπερ ἄρτι ἔλεγον, κατὰ βραχὺ διῃρημένα... σμικρολογίας...
  14. Plato 368d.
  15. Stromata VI.15.
  16. Plutarchus, Vita Numae 1.5.
  17. Proclus, In Euclidem 272.3.
  18. A. Patzer 1986.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]