Hortus phasianorum
Hortus phasianorum (Theodisce: Fasanengarten) habitatorius complexus est media in urbe Arnstadii, haud procul a Palatio Novo situs (via Fasanengarten nr 1-9).
Historia
[recensere | fontem recensere]Usque saeculum XVIII area haec pars Castelli Neideck fuit, ubi phasianidae educabantur. Anno 1919 cuncta venerunt in possessionem urbis, quorum officiales habitationes ibi construi in animo habebant. Die 22 Februarii 1922 lapis fundamentalis positus est; ichnographiam delineavit et constructionem rexit consultor constructorius Antonius Acker.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Modernissimae postulationes habitationibus socialibus adhibendae observabantur et amplitudo cum zonis viridibus atque sole iungebatur. Puteum anni 1594, qui antea in horto Regulorum aulae stabat, huc apportari iussum est. Ad latus occidentale murorum externorum porta saeculi XVI posita est, quae ante in via Erfurter Straße fuerat. Quae una cum partibus moeniorum antiquorum Phasianorum hortum ambit. Habitacula hodie monumentum historicum sunt testimonium de optima habitationum socialium erigendarum methodo perhibentia. Propter situm centralem et spatia libera abundantia etiam hodie habitatio in isto loco illecebris est.
Praemium restaurationi excellentissimae
[recensere | fontem recensere]Habitationibus per decennia neglectis terra foederalis Thuringiae renovationi profundae intrinsecus extrinsecusque favebat. Anno 2006 restauratoribus perbonis attributum est praemium quod dicitur Thüringer Preis zur Förderung der Baukultur.