Jump to content

Arnstadium

E Vicipaedia

Arnstadium[1][2] (Theodisce Arnstadt) est oppidum et caput Circuli Ilm Thuringiae Germaniae, ad flumen Geram circa 20 chiliometra infra Erfurtum caput Thuringianum situm. Cum Ilmenavia iungitur semita migratoria culturali A Bachio ad Goethium, cum Holtzhusam autem semita gastronomica A cervesia ad tomaculum.

Usque Reformationem

[recensere | fontem recensere]

Arnstadium Thuringiae communitas antiquissima est cuius mentio prima anno 704. Dux Francorum Hedan II aulam suam Arnstadiensem episcopo Willibrord Ultraiectensi dono dedit. Medio Aevo oppidum compito fuit multarum viarum commercialium. Gravitas cernitur in eo quod anno 954 regalem diaetam (Theodisce: Reichstag) in oppido agebant imperatore Ottone I instigante. Ibi exercitus modernizatus est et potestas centralis corroborata est. Anno 1050 monetas facere licuit imperatore Henrico IV commendante. Circa annum 1100 Monasterium Sanctae Walpurgis fundatum est. Anno 1220 advocatus urbanus Arnstadio datus est. Anno 1226 monasterium Franciscanorum condiderunt, in quo Martinus Lutherus tamquam legatus ordinis sui saepius mansit. Monachia ambo tempore Reformationis abrogata sunt et catholica fides suffocata est.

Anno 1266 abbas Henricus Herocampiensis incolis privllegia urbana anno 1266 concessit. Anno 1273 Arnstadium oppidum nominatum est et graviones Schwartzburgenses-Kevernburgenses querelis querelis cum nobilibus urbanis conflixerunt. Anno 1323 Ludovicus IV Bavaricus oppidum visitavit. Monasterio salvo Schwartzburgenses anno 1332 urbem totam nacti sunt. Tempore sic dicti Belli inter graviones Thuringienses (Thüringer Grafenfehde) Arnstadium ab Erfordiensibus oppugnabatur, ut anno 1347 oppidum divisum est. Anno 1349 Iudaei persecutionem perpessi sunt. Anno 1404 praeceptum tomaculorum Thuringiensium in craticio conficiendorum antiquissimum traditum est et cervesiae fabricatio incepta est. Anno 1429 sectatores Ioannis Hus in elencho publico vulgati sunt. In bellis intestinis Schwartzburgenses anno 1450 Arnstadium petiverunt et anno 1452 Ioannes Capistranus in foro centrali contra effrenationem asotiam luxuriam praedicavit. Tabulae cereae anni 1457 multa nomina vectigalia pendentium indicant, unde historici facta diversa deducebant. Anno 1496 hereditates Schwartzburgenses divisae eximietatem oppidi augebant, quae denique anno 1716 decrescere inciperet residentia ducali deserta. Anno 1525 Belli rustici natinatores seditiosi in foro centrali decapitati sunt.

Post Reformationem

[recensere | fontem recensere]

Anno 1533 fides nova protestantica in tota regione introducta est, decem annos post statuta urbana chartae mandata sunt. Post Reformationem catholica vita Arnstadii multum tempus exstincta est. Anno 1581 incendio saeviente urbs tertiara flammis destructa est. Anno 1617 cervesiam triticeam burgimagister Nicolaus Fischer fecit; tempore autem Belli triginta annorum incolae multis infortuniis periculisque tacti sunt. Ab anno 1620 ad annum 1792, permulti musici familiae Bachianae Arnstadii vivebant laborabantque: hic septendecim eorum numeri nati, octo baptizati, viginti quinque sepulti sunt. Annis inter 1703 et 1707 Ioannes Sebastianus Bachius Arnstadii munere cantoris organistaeque ad Ecclesiam Bachianam functus est antequam ad Fanum Divi Blasii Mulhusam Thuringorum iret. Bello septem annorum exercitus haud pauci trans Arnstadium ambulantes pecunias atque habitationes postulabant atque exigebant. Anno 1776 Castellum Neideck generis Renati corruit, cui turris una 65 metrorum solummodo incolumis restabat. Graviones anno 1735 ad Palatium novum commutaverunt, ubi nunc musea nitida inveniuntur. Anno 1813 monarchi tres foederati sociati Dornheim in vico finitimo convenerunt - imperator Austriacus Franciscus II, imperator Russorum Alexander I et rex Borussiae Fridericus Gulielmus III. Annis inter 1848 et 1850 res novae animos Arnstadiensium quoque inflammabant itaque Ferdinandus Meinhardt editor criticus menses quattuor custodia asservatus est. Anno 1851 thermas sanatorias instituerunt, quae usque eiusdem saeculi finem frequentabantur. Anno 1871 Arnstadio incolae 8.600 fuerunt, annis inter 1880 et 1888 Fanum Mariae Virginis restauraverunt. Mense Iulio 1945 bella urbs a liberatoribus Americanis in manus Sovieticas tradita est. Liberatio ab iugo communistico anno 1989 feliciter contigit.

Gravitas urbis

[recensere | fontem recensere]

Oppidi incrementum in molendinis, pannorum fabricatione, vini mercatura, ligno, frumento, isatide tinctoria, lana, horticultura fundatum erat. Situs favorabilis inde a Medio Aevo]institores alliciebat; saeculo autem XIX emolumentum urbanum quoquoversus velocissime processit. Traditio haec hodie in urbis septentrione ad sic dictum Crucem Erfordiensem (Theodisce: Erfurter Kreuz) continuatur, quod quadrivium oeconomicum maximi momenti esse constat. Ne obliviscaris Arnstadium urbem residentialem fuisse antequam duces Sondershusam irent. Associatio musealis Arnstadii de historia Arnstadiensi scrutanda operam dabat, Consociatio litterarum Arnstadiensis de libris legendis. Gymnasium Arnstadiense inde ab anno 2016 pro doctissimo Melissante nominatus est. Adultis erudiendis fundata est anno 1919 Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque. Arnstadii saeculis omnibus scholas bonas et multas habuit

Res visu dignae

[recensere | fontem recensere]

Instituta alia

[recensere | fontem recensere]

Personae Arnstadii

[recensere | fontem recensere]

Arnstadium saeculo 17 seminarium fuit clarorum musicorum urbanorum et organistarum familiae Bach.[3] Sed etiam multi alii mentionis digni sint.

  1. Etiam Arnostadium et Aristadium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (1909).
  2. Frederici Henrici Theodori Bischoff Verleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie, p. 106
  3. Andreas Glöckner, Lebens- und Wirkungsstationen Bachs. In: Christoph Wolff, Ton Koopmann (ed.), Die Welt der Bachkantaten. Vol 1. Pgg. 59ss. ISBN 3-476-01425--8 (Metzeler) et ISBN 3-7618-1278-7 (Bärenreiter)

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arnstadium spectant.
Lege Ἄρνσταντ ("Arnstadium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Urbis situs proprius