Hymnus Europae
Hymnus Europaeus[1] est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae.
Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven, quae vocatur "Ode ad gaudium". Huic symphoniae verba a Friderico Schiller pacta sunt ("Freude, schöner Götterfunken"), quae ad Europam non spectant. Itaque Raimundus Fleischmann, Batavus suasit ut Hymnus Europaeus Latine conscriberetur[1].
Attamen hodie hymnus sine verbis canitur, ut musica sola virtutes pacis, libertatis et concordiae proferat[2].
Hymnus Europaeus quem composuit Tuomo Pekkanen
[recensere | fontem recensere]Tuomo Pekkanen scripsit se stropham Schillerianam observavisse, in versibus octosyllabis ultimum vocabulum semper accentum habere in paenultima syllaba, in heptasyllabis autem in antepaenultima, alternationem rimarum esse ababcdcd efefghgh ijij, sicut apud Schillerum.
«Hoc carmen ad Unionis Europaeae auctoritates missum est a Iosepho Leinen, praeside Unionis Europaeorum Foederalistarum et deputato Europaeo». Patricius Cox, praeses Coetus Legatorum Europaeorum, scripsit «sibi carmen Tuomonis Pekkanen placere, haec tamen addenda esse verba: "omnes homines fratres fore"»[3].
Hymnus Europaeus quem composuerunt Petrus Roland et Petrus Dies
[recensere | fontem recensere]Anno 2003, Petrus Roland Petro Diem et universitate Vindobonensi iuvantibus carmen latinum pro hymno scripsit:
Littera praesidis Consilii Europaei
[recensere | fontem recensere]Tam placuit illud carmen ut Roland acciperet epistulam gratulatoriam Praesidis Consilii Europaei Hermanni Van Rompuy:
Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!—Hermannus Van Rompuy, 2010.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Porta Unionis Europaeae |
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
| ||||||||||||||