Jump to content

Ignoramus

E Vicipaedia

Ignoramus est collegii mimus, ludus academicus a Georgio Ruggle anno 1615 Latine compositus, diverbium verbis Anglicis et Francicis aliquando praeditum habens. Mimus fortasse fuit ludus academicus celeberrimus et potentissimus in theatro Renascentiae Anglicae. Ruggle argumentum in La Trappolaria (1596) condidit, Ioannis Baptistae Portae comoedia Italiana, quae vicissim verba mutua a Pseudolo Plauti sumit. In lingua Latina, ignōrāmus est verbum, indicativum activum praesens pluralis personae primae, quod propter hunc ludum nomen substantivum in lingua Anglica factum est, 'homo inscius' vel 'stipes' significans.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Verba ludi, www.philological.bham.ac.uk (Latine et Anglice)
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!