In Timotheum
In Timotheum[1] (Graece Πρὸς Τιμόθεον ὑπὲρ Χρέως) est oratio iudicialis de aere alieno in corpore Demosthenico tradita. Hodie vero Apollodorus Pasionis[2] argentarii filius hanc orationem anno 362 a.C.n. et composuisse et pronuntiasse in propria causa aestimatur (Demosthenes non multo plus quam viginti annos tum natus erat). Apollodorus Timotheum, illum praeclarum strategum et Isocratis discipulum, accusabat quod pecuniam e patris hodie defuncti argentaria inter 374 et 372 a.C.n. quater mutuatus esset tum cum iudicium capitis adibat et in magno periculo erat (sc. in totum 44 minas, 38 drachmas et duos obolos) nec umquam debitum solvisset immo nunc etiam negaret.
De lite
[recensere | fontem recensere]Antequam ad iudices veniret lis arbitro delata erat cuius sententiam reiecit Apollodorus. Itaque ad iudices provocavit. Nam Timotheus quia pecunia non sibi sed aliis hominibus tradita erat respondebat non se sed illos pecuniam argentariae debere. At Apollodorus per patris commentarios sibi relictos et testimonium servi tum in argentaria sedentis (postea libertus factus et ipse tempore iudicii argentariam exercebat) arguebat homines quibus pecunia tradita erat ab ipso reo patri suo ad rem gerendam designatos esse. Plutarchus qui hanc orationem Demostheni adsignabat auctor est Apollodorum in hac causa vicisse[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Numerus 49 in corpore Demosthenico
- ↑ Idem ille erat atque argentarius quem Isocrates in Trapezitico accusabat.
- ↑ Vita Demosthenis 15.
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Loeb classical library online.
- Collection des Universités de Franceː Louis Gernet, Plaidoyers civils. Tome III, Discours XLIX-LVI, Parisiis, Les Belles Lettres, 1959.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Raymond Bogaert, Banques et banquiers dans les cités grecques, Lugduni Batavorum, 1968
- Edward M. Harris, "The Date of Apollodorus' Speech against Timotheus and Its Implications for Athenian History and Legal Procedure", The American Journal of Philology, 1988ː 44-52
- Johannes Hasebroek, "Zum griechischen Bankwesen der klassischen Zeit", Hermes, 1920ː 113-173
- Paul Millett, Lending and borrowing in ancient Athens, Cambridge, 1991 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- C. Rehdantz, Vitae Iphicratis, Chabriae, Timothei Atheniensium, Berolini, 1845
- Kirsty M. W. Shipton, "The Private Banks in Fourth-Century B. C. Athens: A Reappraisal", The Classical Quarterly, 1997ː 396-422
- J. C. Trevett, "The Date of Demosthenes 49: A Re-Examination", Phoenix, 1991ː 21-27