Ioannes Iacobus Chiffletius
Ioannes Iacobus Chiffletius (natus Vesontione 21 ianuarii 1588, mortuus Bruxellis 20 aprilis 1673) fuit medicus et antiquarius Vesuntinus, cui historia illius urbis, Vesontio, civitas imperialis inscripta, gloriam meruit. Multa alia scripta aut ad medicinam aut saepius ad antiquitates pertinentia reliquit. Siquidem numerosae fabulae et errores in illis leguntur, plerique tamen ad patriae amorem vel ad causam Hispanorum regis adversus inimicos Francicos vindicatam referendi sunt. Ita quamquam fides historica ei defuit tamen, dum nummorum et rerum antiquarum in tumulis inventarum et veterum chartarum testimonium ad historiae tribunal convocat, unus e praecursoribus eruditionis et archaeologiae hodiernae dici potest.
De familia
[recensere | fontem recensere]Per duo saecula Chiffletii, gens patricia Vesuntina eruditorum, et locupletes bibliothecas et nummophylacia collegerunt ː omnes aut iusrisconsulti, aut antiquarii et historici, aut medici aut ecclesiastici erant[1] et plerumque Hispanorum regi morem gerebant (Vesuntio tum urbs Hispanica erat). Ioanni Iacobo pater erat Iohannes Chiffletius (1550-1602) medicus antiquitatum studiosus qui Patavii medicinam didicerat et 'primus medicus' suae civitatis factus erat[2], avus vero Laurentius Chiffletius (obiit 1575)[3] qui anno 1536 rector universitatis Dolanae factus, deinde advocatus fisci Vesuntini, a Carolo Quinto anno 1552 in nobilitatem adlectus postremo consiliarius in Curia Dolana fuit. Tres fratres habuit, Petrum-Franciscum (1592-1682), Philippum (1597-1657), Laurentium (1598-1658) et sororem Antoinette quae Gasparo Despotot[4] nupsit.
Ipse Joannam Baptistam Maubouhans[5] uxorem duxit e qua quatuor filios genuit Iulium (1610-1676), canonicum Tornacensem ac deinde abbatem Balernensem, Ioannem (1614-1666), canonicum Vesuntinum et Tornacensem qui nonnullos libros historicos edidit, Henricum Thomam (mortuus post 1671), numismatistam, et Philippum Eugenium (1630-1713).
De primis studiis
[recensere | fontem recensere]In collegio Vesuntino Societatis Iesu prima studia absolvit Ioannes Iacobus, mox doctor philosophiae Universitatis Dolanae factus, annis 1605-1607 Lutetiae degit ad medicinam ibi discendam, postremo Patavium venit, quae praeclarissima in Europa schola medicorum tum erat, ubi dissertationem inauguralem die 6 Iulii 1609 feliciter sustinuit. Anno 1610 demum peragrata prius Italia cuius antiquitatibus delectabatur Vesuntionem rediit. Cursum honorum egregium ibi ingreditur ː iam 1614 'primus medicus' (archiatrus) urbis edicebatur et rebus publicis civitatis suae diligenter intererat (unus e 'gubernatoribus' electus est)[6].
Antequam medicinae doctor fieret puellam Helveticam inspexit quae nihil comedisse per plures annos dicebatur, quod argumentum primae publicationis fuit circa annum 1607[7]. Et anno 1612 pietatis officium absolvit dum observationes defuncti patris ad medicinam pertinentes Parisiis typographice edit[8].
Iam tum tamen toponymorum Vesuntinorum etymologiis Celticis aut Latinis et nummis Romanis studuisse e Daedalmatibus apparet quae Parisiis apud Ioannem Richer anno 1611 in lucem typographicam prodierunt[9]. In hoc opusculo, episcopo Lausanensi Ioanni de Wattville dedicato, de variis quaestionibus tractabatur, tam medicinalibus et naturalibus quam litterariis.
Vesontio civitas imperialis libera...
[recensere | fontem recensere]Subsicivis horis per sex annos[10] operam historiae Vesuntinae dedit quae 1618 Lugduni publicata est ː
- Vesontio civitas imperialis libera, Sequanorum metropolis..., Lugduni : apud Claudium Cayne, 1618
Hic liber archiduci Austriae Leopoldo dedicatus in duas partes divisus est ː in prima parte de historia profana et civili agitur, in secunda de historia ecclesiastica et archiepiscopis. ad quam partem explicandam Ioannes Iacobus a fratre minore Petro Francisco, erudito viro e Societate Iesu qui veteribus scriptis liturgicis et vitis sanctorum delectabatur multum adiutus est[11]. In parte priore aevum antiquum latissimum locum sibi vindicabat et multis versibus poetarum classicorum ornabatur potius quam explicabatur. Nihilominus descriptio et commentarius antiquorum monumentorum (ut Portae Nigrae) non omittebantur. Pauci enim fontes de ipsa Vesontione in litteris antiquis sunt. Unde ad archaeologiam decurrere necessarium erat.
De fide historicɑ
[recensere | fontem recensere]Fides historica auctoris dubia erat ː nam tum Vesuntini gloriabantur in tam longa historia semper liberos fuisse nec servitutem umquam passos esse. Quod sine ullo dubio falsum erat. Nihilominus Ioannes Iacobus ne popularium suorum animos offenderet hoc mendacium vindicavit etiam contra auctoritaem Ludovici Gollut, Liberi Comitatus historici tum illustrissimi, Itaque fontes placitis suis repugnantes omittere constituit[12]. Quod nihil obstitit quin scriptor laudibus omnis generis oneraretur atque etiam civitate Romana honoris causa a 'senatu populoque Romano' anno 1621 donaretur, quia de Romanis antiquitatbus bene meritus esset.
De figuris numismaticis et archaeologicis
[recensere | fontem recensere]Tres magnas chartas replicatas ne summam ceterarum paginarum oram excederent libro inseruit, formam urbis et sculpturas "arcus triumphalis vulgo Portae Nigrae dicti" aeri incisas exhibentes. Multae aliae imagines buxo incisae et textui insertae inveniuntur, vasa, sigilla, statuae, gemmae incisae... in primis vero numismata Romana sed etiam Graeca, Gallica, Carolingi aevi... Unus e primis fuit qui nummos Galllicos (quos communes esse in sua regione recte cognorat) delineavit atque imprimi fecit[13]. E suo cimeliarcho illos nummos duxisse hic et illic profitebatur[14]. Ipse enim nummos antiquos colligebat ac fortasse etiam a patre acceperat. In duobus posterioribus scriptis quoque numismatibus usus est quorum delineationes imprimi fecit ː Anastasis Childerici I (1655) et Lilium Francicum... (1658)[15]
De versione Francogallicɑ
[recensere | fontem recensere]Quamquam sunt exemplaria annum 1650 praeferentia, addita subscriptione "editio novissima", non de secunda editione agitur ː bibliopola paginam tituli tantum mutavit ut liber recentior quam esset videretur[16] (nondum omnia exemplaria vendiderat).
At anno 1988 Vesontio Chiffletii primum Gallice conversa est a Ioanne Girardot qui 1150 exemplaria ad bibliophilos Vesuntinos (nam et figuras e genuino libro repetivit) destinata et numerum ordinis habentia praelo mandavit[17]. Ipse notas addidit et Bernardus de Vrégille praefationem praeposuit quam ne iota quadam mutata iterum anno 2007 seorsum edidit sic inscriptam ː Le Vesontio de Jean-Jacques Chifflet ː Histoire d'une histoire[18]. Revera iam anno 1627 poeta Ioannes Baptista Chassignet versionem Gallicam confecerat quae numquam publicata etiamnunc in Vesuntinorum bibliotheca servatur[19].
"Hispanicus vindex"
[recensere | fontem recensere]Iam ab anno 1623 a senatu civitatis suae in Belgicam apud gubernatores Hispanicos rei publicae causa mitti solebat atque mox etiam apud Philippum IV Matritum. Cuius regis causae adversus Francogallicos agendae per scripta et eruditionem suam -nam tum bellum triginta annorum in Europa saeviebat, quo anno 1648 composito alterum inter Franciam et Hispaniam exarsit- omnem reliquam vitam dicavit ita ut cognomen Vindex Hispanicus[20] sibi meruerit, quod exempli gratia in imagine 1647 aeri incisa et summa pagina collocata legere potes. Cubicularius medicus infantis archiducis Isabellae Clarae Eugeniae et ipsius regis factus Bruxellis cum familia consedit ubi anno 1673 obiit. Sed ab anno 1659, postquam Hispani a Francis pacem petierunt, tacuisse videtur ita ut antequam dies mortis in obituario nuper reperiretur anno 1660 obisse vulgo scriberetur. Alios titulos honoris meritorum causa ei contulerat Hispanorum rex ː nam eques Ordinis Velleris Aurei factus Regius Archiatrorum Comes quoque dicebatur.
Opera selectɑ
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1630 libelli plerumque bellatorii quos publicavit ad iura monarchiae Hispanicae tuenda destinabantur ; nec tamen antiquitatibus operam dare desiit. Quapropter omnia illa opera Antverpiae edita plena eruditionis sunt maturioris quidem sapientiorisque quam in Vesontione suo.
- De Loco legitimo concilii Eponensis, observatio, Lugduni, apud Claudium Cayne, 1621. Novioduni illud evenisse concilium vult auctor nec tamen hoc omnibus persuasit.
- Lacrymae prisco ritu fusae in exsequiis..., Antverpiae, hoc opusculum medico Andreae Trevisio dedicatum anno 1621 compositum est mortuo archiduce Alberto Pio qui Belgicam et Sequanorum provinciam gubernabat [21]. Mox ioannes Iacobus viduae eius medicus fuit.
- De Linteis sepulchralibus Christi servatoris crisis historica, Antverpiae : ex off. plantiniana, apud B. Moretum et viduam Ioannis Moreti et Io. Meursium, 1624. In hoc opusculo Ioannes Iacobus genuitatem lintei sepulcralis Vesontione servati vindicabat ː iterum amore patriae peccavit ǃ
- Portus Iccius Iulii Caesaris demonstratus per Ioan. Iac. Chiffletium Philippi IV. hispaniarum regis & serenissimæ infantis Isabellæ Claræ Eugeniæ medicum cubicularium. Editio secunda, aucta & recensita. Antverpiæ, Ex officina Plantiniana. M. DC. XXVII (prima editio Matriti 1626). Vestigia illius situs antiqui in loco quodam Mardyck dicto sese detexisse contendit in hoc libello.
- Insignia gentilitia equitum ordinis Velleris Aurei, fecialum verbis enuntiata a Joanne Jacobo Chiffletio,... latine et gallice producta. Le blason des armoiries de tous les chevaliers de l'Ordre de la Toison d'or, depuis la première institution, jusques à présent, Antverpiae, ex officina Plantiniana Balthazaris Moreti, 1632 Rogante Philippo IV hanc historiam heraldicam Ordinis Velleris Aurei conscripsit.
- Acia Cornelii Celsi propriae significationi restituta, Alphonsus Nuñez, regius archiater , defensus a Joanne Jacobo Chiffletio,... , Antverpiae, 1633
- Geminiae matris sacrorum titulus sepulcralis explicatus , verus exequiarum ritus una detectus, a Joanne Jacobo Chiffletio,..., Antverpiae, 1634. Commentarius inscriptionis Vesontione anno 1633 repertae tum cum Sancti Claudii castrum aedificaretur et quae ad Geminiam Tutillam "matrem sacrorum" spectabat[22].
- Opera politico-historica, ad pacem publicam spectantia, Antuerpiae : Ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1650. Collectaneum dissertationum politicarum in quibus figurae nonnullae nummorum antiquorum tamen inveniuntur ǃ Notabiles sunt Alsatia, iure proprietatis et protectionis, Philippo IV... Vindicata (1650) et Vindiciae Hispanicae (1647). Plura acerba responsa Chiffletio facta sunt inter quae memorandus est satis amplus liber Iacobi Alexandri Tenneurii Veritas vindicata adversus Joann. Jac. Chifletii vindicias hispanicas, lumina nova et lampades historicas qua, retectis variis arcanis salicis, historicis, genealogicis, christianissimorum regum jura, dignitas, praerogativae demonstrantur..., Parisiis, apud Joannem Billaine, 1651[23]. Anno 1652 et ipse responsum immitem a Chiffletio accipit ː Tenneurius expensus ; eius calumniae palam repulsae....[24]. Non multo post ab iracundo Tenneurio Chiffletius ridiculus[25] in lucem prodibat. Universa illa virulenta controversia de sacra unctione regum Francorum fiebat et Merovei stirpis dignitate.
- Pulvis Febrifugus Orbis Americani... ventilatus ratione, experientia, auctoritate, a Joanne Jacobo Chifletio... , 1653
- Anastasis Childerici I Francorum regis, siue thesaurus sepulchralis Tornaci Neruiorum effossus, & commentario illustratus, Antuerpiae : Ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1655. Hoc praeclarum opusculum tumulum huius regis nuper Tornaci (ubi frater canonicus erat) detectum describebat. Figuris insuper ornatum est[26]. Quia tamen Francorum monarchiam detrectabat acerbum responsum ab equite Francogallico, Ioanne Tristano a Sancto Amante, lilium insigne regni a calumniis Chiffletianis vindicante[27] accepit cui rursus hoc libello bellatorio ipse respondit ː
- Lilium francicum, veritate historica, botanica et heraldica illustratum, Antuerpiae : Ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1658. Dissertatio de insigni regum Francorum nummorum antiquorum figuris ornata.
- Le Faux Childebrand rélégué aux fables. Childebrandus fictus ad larvas amandatus : Opus genealogicum, Gallicè & Latinè de industria mixtum, 1659. Libellus bellatorius cui mox a fautoribus monarchiae Francicae responsum est ː Le vray Childebrand : ou Response au traitté injurieux de M. Chifflet medecin du roy d'Espagne. Contre le duc Childebrand, frere du prince Charles Martel, & duquel descend la maison du roy Hugues, dit Capet. Par un bon François., Paris, 1659.
Nonnullae ex eius epistulis publicatae sunt ː
- Bernardus De Meester de Ravenstein, Lettres de Philippe et de Jean-Jacques Chifflet sur les affaires des Pays-Bas (1627-1639), Bruxellis : Palais des Académies, 1943
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Autour des Chifflet : aux origines de l'érudition en Franche-Comté : actes des journées d'étude du Groupe Chifflet, Vesuntione, Presses universitaires de Franche-Comté, 2007 Recensio critica
- ↑ Op. laud. 24-26
- ↑ Op. laud. 20-22
- ↑ Poema eius ad Vesontionis gloriam celebrandam compositum legitur in limine Vesontionis I.-I. Chiffletii.
- ↑ Mortua 1635.
- ↑ Manuscriptum Chifflet 23 apud Bibliothecam municipii Vesuntini servatum a Ioanne Chiffletio circa 1650 scriptum ː Vindicis Hispanici fama defensa
- ↑ Asitiae in puella Helvetica mirabilis physica exetasis, Vesontione, apud Nicolaum de Moingesse. Sine anno publicatum. Manuscripta mentio anni 1607 in unico exemplari noto legitur.
- ↑ Ioannis Chiffletii Singulares tam ex curationibus quam Cadaverum sectionibus Observationes, Parisiis, apud Ioannem Richer, 1612.
- ↑ Ioan. Iac. Chiffletii philosophi ac medici Vesontini Daedalmatum libri duo priores, libro secundo cap. 21 et ultimo.
- ↑ I.4
- ↑ II.328 Cf. Vrégille, 'Pierre-François Chifflet découvreur et éditeur des Pères de l'Eglise (1592-1682)', in Autour des Chifflet, 2007 ː 135-150 et ibid. p.124.
- ↑ B. de Vrégille, loc. laud. ː 118-121.
- ↑ I.7 recte. I.107 (sed falso Burgundionum regibus eos adtribuit). I.111 sed falso Attilae regi eos tribuit.
- ↑ I.49 ː ex nostro aerario (de nummis Graecis bisonte signatis) et alibi
- ↑ Leopoldus Iosephus Renauldin, Etudes historiques et critiques sur les médecins numismatistes, contenant leur biographie et l'analyse de leurs écrits, Parisiis, 1851 : 137-154. Hic legere potes
- ↑ Lugduni ː Sumptibus Michaelis Duhan, in vico Mercuriali, 1650
- ↑ Vesontio, Besançon : Cêtre, 1988
- ↑ In ː Autour des Chifflet : aux origines de l'érudition en Franche-Comté ː 113-134. Quae dissertatio praecipuus fons nobis fuit ad triginta primos annos eius vitae.
- ↑ Ms. 1023.
- ↑ Libellum Vindiciae Hispanicae inscriptum anno 1647 ediderat.
- ↑ Ian Papy, 'Tears Old and New: Erycius Puteanus, Philippe and Jean-Jacques Chifflet and the Lacrymae prisco ritu fusae (1621) for Archduke Albert', Humanistica Lovaniensia. Journal of Neo-Latin Studies 2003 ː 217-236.
- ↑ C.I.L. XIII.5384. Cf. A. Castan, "̪L'épitaphe de la prêtresse gallo-romaine Geminia Titulla", Mémoires et comptes rendus de la Société libre d'émulation du Doubs, 1879 ː 11-18.
- ↑ Apud Googleplay
- ↑ Antuerpiae : Ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti, 1652
- ↑ De Sacra ampulla Remensi tractatus apologeticus adversus Joann. Jac. Chiffletum, caecum veritatis disquisitorem. Accesserunt responsio ad "Parergon" ejusdem authoris et "Chiffletus ridiculus". Elucubrabat Jacobus Alexander Tenneurius, sive Le Tenneur, Parisiis, apud J. Billaine, 1652.
- ↑ Das Grab des fränkischen Königs Childerich in Tournai und die "Anastasis Childerici" von Jean-Jacques Chifflet aus dem Jahre 1655, Mainz : Verlag des Römisch-Germanischen Zentralmuseums, 2015. (Monographien des Römisch-Germanischen Zentralmuseums ; 129) Cum textu Latino Chiffletii et interpretatione Theodisca. Vide etiam Fritz Wagner, Die politische Bedeutung des Childerich-Grabfundes von 1653, Monaci, Beck, 1973
- ↑ Traité du lis: symbole divin de l'esperance..., Parisiis, 1657