Ionas Beius
Ionas Beius[1] seu Turcice Yunus Bey[2] (ut qui diceret "dominus Ionas"; anno 1550/1551 mortuus) fuit interpres vel dragomanus apud aulam Suleimani magnifici, legatus imperii Ottomanici et auctor opusculi de hoc imperio dialecto Veneta divulgati.
Filius Georgii Taronitae, natus est saeculo XV exeunte Methonae in urbe, eo tempore a re publica Veneta possessa sed anno 1500 a Turcis obsessa et capta.[3] Iuvenis Turcorum captivus religionem Islamicam accepit. Italiane, Graece, Latine loquens interpres factus est. Legatus aulae Ottomanicae sexies ad Venetias profectus est. Legatis in Constantinopolim Gabriele Aramontio Francico et Gerardo Veltvycko sacri Romani imperii variis modis adiuvit.
Iussu eius Meschita dragomani Ionae Beii (Tercüman Yunus Bey Camii) annis 1541/1542, designatore architecto Sinan exstructa est (vicus urbanus Draman [< drağman, cf. "dragomanus"] ex hac meschita appellatur).
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1537 (Ionus Bei cum Aloisio Gritti): Opera noua la quale dechiara tutto il gouerno del gran Turcho .... Venetiis Recensio recentior
Fontes coaevi
[recensere | fontem recensere]- Hugo Favolius, Hodoeporici Byzantini libri III (Lovanii, 1563) (ff. 53v-56v apud Google Books)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "veste laborata Beius succinctus Ionas": Hugo Favolius, Hodoeporici Byzantini libri III (Lovanii, 1563) (f. 54r apud Google Books)
- ↑ Fontibus coaevis vernacularibus "Ionus Bei" (vide p. 343 apud Google Books), "Janus-Bei" (vide p. 83) (vide p. 475 apud Google Books) etc.
- ↑ Siriol Davies, Jack L. Davis, "Greeks, Venice, and the Ottoman Empire" in Hesperia Supplements Vol. 40: Between Venice and Istanbul: Colonial Landscapes in Early Modern Greece (2007) pp. 25-31 JSTOR
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Tijana Krstić, "Of Translation and Empire: sixteenth-century Ottoman imperial interpreters as Renaissance go-betweens" in Christine Woodhead, The Ottoman World (Abingdoniae: Routledge, 2011) pp. 130-142, praecipue 132-134 (Paginae selectae recensionis interretialis apud Google Books)
- Albert Howe Lybyer, The Government of the Ottoman Empire in the Time of Suleiman the Magnificent (Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 1913) pp. 314-316
- J. Matuz, "Die Pfortendolmetscher zu Herrschaftszeit Süleymans des Prächtigen" in Südost-Forschungen vol. 34 (1975) pp. 26-60, praecipue 42-45
- María José Rodríguez-Salgado, "Eating bread together: Habsburg Diplomacy and Intelligence-Gathering in Mid Sixteenth-Century Istanbul" in Emilio Sola Castaño, Gennaro Varriale, edd., Detrás de las apariencias: información y espionaje (siglos XVI-XVII) (Matriti: Universidad de Alcalá, 2015. ISBN 978-8416133635) pp. 73-100
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Bart Severi, "'Denari in loco delle terre...' Imperial Envoy Gerard Veltwijck And Habsburg Policy Towards The Ottoman Empire, 1545-1547" apud academia.edu