Jump to content

Iphigenia

E Vicipaedia
Orestes et Iphigenia, opus tessellatum Romanum saeculorum IIIII.

Īphigenīa[1] (Graece Ἰφιγένεια), vel Īphianassa[2] (Ἰφιάνασσα), in mythologia Graeca fuit filia maior Agamemnonis, regis Mycenarum, et Clytaemnestrae atque soror Orestis, Electrae, et Chrysothemidos.

Cum Agamemnon in Aulide cervum Dianae imprudens occidisset, dea indignata, contrariis flatibus Graecorum navigationem est remorata. Qua de re cum vates consulerentur, responsum est Agamemnonio sanguine deam esse placandam. Missus igitur Ulixes Iphigeniam astu a matre abduxit, Achilli eam nupturam simulans. Cumque iam immolanda esset, dea eius miserta, cervam pro ea supposuit. Virginem autem in Tauricam regionem transtulit, ubi a Thoante rege deae sacris praefecta est, quae humano sanguine fieri solebant. Quo cum postea Orestes furiis agitatus venisset, iamque esset immolandus, a sorore agnitus et liberatus est. Cum qua non multo post, occiso Thoante rege, aufugit, ablato secum Dianae simulacro, in lignorum fasce abscondito (propter quod illam Fascelidem vocaverunt), quod, cum in Italiam venissent, in Aricino nemore collocaverunt.[3] Praecipuus fons de Iphigenia nobis sunt duae Euripidis tragoediae integre servataeː Iphigenia Aulidensis et Iphigenia in Tauris.

Poeta Romanus Lucretius immolatae Iphigeniae fabulam adhibuit ad crudelitatem religionum demonstrandam et magistrum Epicurum laudandum quod a metu deorum homines liberasset[4].

Apud Hyginum

[recensere | fontem recensere]

Hyginus mythographus haec de Iphigenia refert:

Agamemnon cum Menelao fratre Asiae delectis ducibus Helenam uxorem Menelai quam Alexander Paris avexerat repetitum ad Troiam cum venirent, in Aulide tempestas eos ira Dianae retinebat, quod Agamemnon in venando cervam eius violavit superbiusque in Dianam est locutus. is cum haruspices convocasset et Calchas se respondisset aliter expiare non posse nisi Iphigeniam filiam Agamemnonis immolasset, re audita Agamemnon recusare coepit. tunc Ulixes eum consiliis ad rem pulchram transtulit; idem Ulixes cum Diomede ad Iphigeniam missus est adducendam, qui cum ad Clytaemnestram matrem eius venisset, ementitur Ulixes eam Achilli in coniugium dari. quam cum in Aulidem adduxisset et parens eam immolare vellet, Diana virginem miserata est et caliginem eis obiecit cervamque pro ea supposuit, Iphigeniamque per nubes in terram Tauricam detulit ibique templi sui sacerdotem fecit.[5]

Hanc eandem fabulam Aeschylus in parodo Agamemnonis cecinerat (cervam tamen omiserat) antequam notissimae Euripidis fabulae argumentum fieret (Iphigenia Aulidensis) necnon eius continuationis Iphigenia in Tauris.

De cultu divino

[recensere | fontem recensere]

Iphigenia vetusta dea Graeca fuisse putatur quae ante aetatem historicam floruitː certe in Attica apud Halas et Brauronem[6] velut dea minor Iphigenia cum Artemide Tauropola consociata colebatur et vestes feminarum in partu mortuarum ei consecrabantur. In Peloponneso quoque Hermionae et Aegirae Artemidis socia erat[7]. Et Tauri ipsi cuinam deae sacrificia immolarent interrogati non Artemidi sed Iphigeniae respondebant[8]

  1. Ovidius, Metamorphoses 12.31: "flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris."
  2. Lucretius, De rerum natura 1.85: "Iphianassai turparunt sanguine foede."
  3. Haec verba sumpta sunt ex Iohannis Iacobi Hofmanni Lexico universali (1698), s.v. "Iphigenia".
  4. De rerum natura I.84-102.
  5. Hyginus, myth., Fabulae 98.
  6. Euripides, Iphigenia in Taurisː 1449-1466. Cf Pausanias, Descriptio Graeciae I.23.7 et I.33.1.
  7. Pausanias, Descriptio Graeciae II.35.1 et VII.26.5.
  8. Herodotus, Historiae IV.103.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iphigeniam spectant.
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!