Isaacus Oliver
Isaacus Oliver (vulgo Isaac Oliver; Rothomagi anno 1565 fere natus; Londinii 2 Octobris anno 1617 mortuus) fuit pictor et delineator Anglicus in Francia natus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Aurificis hugenoti [1] Petri Ollivier[2] filius, anno 1568 in Angliam cum familia advenit[3][4]. Nicolai Hilliard[1][3][4], quem postea aemulatus est[1], et Friderici Zuccaro discipulus, laboravit de 1583 usque ad 1616, primi ac ultimi operis cum die annis[3]. Regiones peregrinas, probabiliter Nederlandiam et certe Italiam, peragravit[4]. Die XIII Maii anno 1596, enim, Venetiis fuit[4], ubi Sir Arundel Talbot effigies obsignavit[3]. Semper anno 1596 effigies obsignavit ut Isacq oliuiero, Francese[3]: enim se semper Francogallicum putavit, exspectans tamdiu antequam civitati Anglicae se dicare[2]. Die IX Februarii anno 1602 in Austin Friars ecclesia nederlandica Saram Gheeraerts in matrimonium duxit[3]. Hoc tempore Rothomagensis commemoratus est[3]. Anno 1604 fere, operum parvorum pictor clarissimus factus est, sic eius magistro successit et reginae Annae Daniae pictor fuit[1][4]. Die VI Decembris anno 1606 civitati Anglicae se dicavit[3].
Maxime effigies, figurarum tractatio perfecit et historica argumenta effigiavit[3]. Eius opera iuvenalia a Hilliard adducta sunt, sed postea eius ratio mox ab magistri illa distulit [2]. Eius ratio, natularior quam Hilliard[1], effigierum pictoribus Antverpiae, ut Pourbus per leviri Marci Gheeraerts opera,[4] vel Antonio Moro repetiit[5]. Hi pictores pigmentis fuscis et exstinctis ad figurarum umbras et profundum efficiendas adhibebant[4]. Huic artificis nota symbolicorum ornamentorum usus[1] et singulorum atque lucis effectuum sapor est[5]. Probabiliter Oliver etiam grandes picturas pinxit[1], sed nulla inventa est[4], attamen fieri potest ut aliquot opera Gulielmo Larkin attributa a hoc artifice perfecta sint[1]. Oliver, praeterea, delineationes, quae a Modo fucato italico, praecipue a Francisco Mazzola, adductae sunt, effecit[4].
Filius Petrus[3], qui imitationes ex claris magistris perfecit[1], eius discipulus fuit[3]. Eius opera Iacomum Palmer adduxerunt[3]. Operas cum eius filiis Petro et Isaaco sociavit[5].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Dies festus sub divo, Hydrochroma et temperatio supra membrana, 11,3 × 17,4 cm, 1590-1595, apud Statens Museum for Kunst, Hafniae[6]
- Tres fratres Browne, temperatio et aurum supra membrana, 24 × 26 cm, 1598, Burghley House, Stamford[7]
- Elizabethae I iris effigies, cum Marco Gheeraerts, pictura supra tela cum pigmento oleario, 127 × 99,1 cm, 1600-1602, apud Hatfield House, Hatfeldiae[8]
- Franciscae Howard effigies, Hydrochroma supra membrana, diametros 13 cm, 1595 fere, apud Victoria and Albert Museum, Londinii[9]
- Henrici Friderici Stuart effigies, Hydrochroma supra membrana, 13,2 × 10 cm, 1610, Royal Collection
- Matronae effigies, Hydrochroma supra membrana, 5,9 x 4,8 cm, 1610 fere, apud Artis Museum, Cincinnatorum[10]
- Isaaci Oliver effigies a se picta , 1595 fere, apud National Portrait Gallery, Londinii
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 The Web Gallery of Art
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Perfect Likeness: European and American Portrait Miniatures
- ↑ 3.00 3.01 3.02 3.03 3.04 3.05 3.06 3.07 3.08 3.09 3.10 3.11 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 4.6 4.7 4.8 Dictionnaire de la peinture Larousse
- ↑ 5.0 5.1 5.2 Enciclopedia online Treccani
- ↑ Dies festus sub divo - Communia
- ↑ Tres fratres Browne - Communia
- ↑ Elizabethae I iris effigies - Communia
- ↑ Franciscae Howard effigies - Communia
- ↑ Matronae effigies - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Emil Kren; Daniel Marx (2015). "OLIVER, Isaac". The Web Gallery of Art
- "Oliver, Isaac, il Vecchio". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2015
- "Isaac Oliver". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- "Isaac Oliver". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2015
- Julie Aronson; Marjorie E. Wieseman (2006). Yale University. ed. Perfect Likeness: European and American Portrait Miniatures from the Cincinnati Art Museum. Novi Porti. p. 343. ISBN 0-300-11580-6
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Oliver spectant. |