Jump to content

Iustinus Mansfield

E Vicipaedia

Iustinus Mansfield (natus die 6 Novembris 1973) est eruditus Americanus, linguarum Orientis Propinqui antiqui peritus, scriptor Latinus, et magistratus Vicipaediae Latinae.

Studia fecit in Civitatibus Foederatis, primum in Collegio Macalestri, in urbe Sancti Pauli Minnesotae sito, ubi linguisticam et linguas classicas attendit, baccalaureatum anno 1996 accipiens, et mox in Universitate Wisconsinensi apud Madisoniam, ubi gradum Artium Magistri in linguis classicis anno 1998 accepit, ac praesertim in Universitate Chicaginiensi. Postea perrexit Latinitati vivae se dedere.

Dissertatio eius baccalaureata, anno 1996 honorata, est imitatio seu parodia libri Annae Harmar Groton et Iacobi M. May, titulo 38 Latin Stories.[1] Ambo libri discipulis linguae Latinae destinati sunt qui arte grammatica Friderici M. Wheelock, divisa in 38 capitula, utuntur.[2] Opus Groton et May fabulas praebet e litteris et rebus gestis Romanorum sumptas, quoquo capitulo accommmodatas; Mansfield autem historias breves 38 e serie televisifica Star Trek: The Next Generation Latine composuit.

Anno 2011 in Universitate Vasintoniae Occidentalis, munere instructoris Linguae Latinae, in loco Eduardi Engelsing vicarius, functus est.

Eius scripta

[recensere | fontem recensere]
  • ca. 1994? "Formica" [Distichon iocosum]
  • 1996: Limes ultimus: the final frontier [Dissertatio honoranda baccalaureata, Collegium Macalestri][3]
  • 1998: Ὁ δὲ Βάκχιος τίς; [Dissertatio magistralis]
  • 2000: "Apollo" [versus in honorem Niali Armstrong].
  • 2011: "Roman Slang" (cum Ansgario Rivali)[4] in Lux In Tenebras, pp. 4—5[5] [de locutionibus idiomaticis Latinis, ad lusorum usum, ludi Cthulhu Invictus)
  • 2013: "De Davide Morgan linguae Latinae fautore praeclaro" (scripsit Iustinus Mansfield consiliis et Milenae Minkovae et Terentii Tunberg fretus), in: Melissa, n° 174, Bruxellis, 2013, p. 16.
  1. Anne Harmar Groton, James M. May, 38 Latin Stories. Bolchazy-Carducci, 1995. ISBN 0-86516-289-1
  2. Frederic M. Wheelock, Latin. Novi Eboraci: Barnes & Noble, 1956
  3. Catalogus Orbis Terrarum
  4. Vulgo "Oscar Rios." Sic Latine nominari mavult, at infeliciter accidit quia desunt fontes publici.
  5. Products >> Lux in Tenebras PDF

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.