Lingua Latina archaica
Lingua Latina archaica | ||
---|---|---|
Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e familia Italica | |
Status: | status archaicus linguae Latinae | |
Sigla: | 1 la, 2 lat, 3 lat | |
Usus | ||
Aevum: | saec. 5 a.C.n. – 2 a.C.n. | |
Situs: | Roma et Res Publica Romana | |
Litterae: | ||
Scriptura: | Abecedarium Latinum | |
Lingua Latina archaica, sive Latinitas prisca, fuit genus linguae Latinae qua loquebantur Romani antiqui temporibus ante bellum sociale (circa annum 83 a.C.n.)[1] vel annum 75 a.C.n.,[2] ante quidem aevum Latinitatis classicae. Secundum plurimas theorias hodiernas, lingua Latina prisca ex lingua Protoitalica oritur; aliae autem dicunt linguam Latino-Faliscam esse ramum ab Oscoumbrica separatum, sed cum multis linguis Italicis aliis cognatum, atque adeo cum linguis Celticis.
Primum linguae Latinae exemplum notum in fibula Praenestina legitur, quam explicatio nova, anno 2011 divulgata, dicit genuinam "praeter ullum dubium prudens"[3][4] esse, tempore orientalizanti natam, primo dimidio saeculi septimi a.C.n.[5]
Proprietates
[recensere | fontem recensere]Interdum grammatice variat lingua quo magis similis linguae classicae per historiae itum fiebat. Sicut classicus, sermo archaicus septem casus grammaticos habuit: nominativum, vocativum, accusativum, genetivum, dativum, ablativum, atque locativum. Haec lingua nota est ob multos diphthongos qui posterius commutati sunt.
Nomina
[recensere | fontem recensere]Declinatio prima
[recensere | fontem recensere]Declinatio cuius verborum fines saepissime 'a' erant (tamquam declinatio prima latinae classicae). Plerumque, haec verba feminina erant.
puella, –aī f. | ||
---|---|---|
Singularis | Pluralis | |
Nominativus | puella | puellaī |
Vocativus | puella | puellaī |
Accusativus | puellam | puellā |
Genetivus | puellās/-es/-aī | puellōm/ -āsom |
Dativus | puellai | puellaīs/-eīs/ -abos |
Ablativus | puellād | puellaīs/-eīs/ -abos |
Locativus | puellai | puellaīs(u)/-eīs |
Declinatio secunda
[recensere | fontem recensere]Tamquam declinatio secunda latinae classicae, nomina huius declinationis neutra et masculina sunt. -os latinae classicae -us pertinet dum neutrum -om latinae classicae -um pertinet.
'campos, –oī classice 'campus m. |
'saxom, –oī classice 'saxum n. | |||
---|---|---|---|---|
Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | |
Nominativus | campos | campoī | saxom | saxa |
Vocativus | campe | campoī | saxe | saxoī |
Accusativus | campom | campōs | saxom | saxa |
Genetivus | campoī | campōm/ -ōsom | saxoī | saxōm/ -ōsom |
Dativus | campōi | campoīs | saxōi | saxoīs |
Ablativus | campōd | campoīs | saxōd | saxoīs/ -oes |
Locativus | campoi | campos(u) | saxoi | saxos(u)/ -oes |
Latine archaice, duo fines genetivorum pluralium sunt: prius -ōm, sicut -ων (-ōn) linguae Graecae Antiquae, et (serotina) forma -ōsom. Dum archaice, litterae 'r' et 's' saepe mutabiles erant, -ōsom factus est classicum finem -ōrum.
Declinatio tertia
[recensere | fontem recensere]Haec declinatio, sicut par classicus, poterat habuisse nomina et masculina et feminina et neutra.
'Regs –es classice 'rex m. | ||
---|---|---|
Singularis | Pluralis | |
Nominativus | regs | regēs |
Vocativus | regs | regēs |
Accusativus | regem | regēs |
Genetivus | regis | regōm |
Dativus | regeī | regebos |
Ablativus | regeid | regebos |
Locativus | regi | regebos(u) |
Nominativus (regs) loco rex monstrat lapsionem celeberem Latinae archaicae, nam pro littera 'x' (quae rarissime solum scribebat ut sonaret /ks/ vel /gs/), 'ks', 'cs', aut 'xs' scribebantur.
Pronomina personalia
[recensere | fontem recensere]Ego | Tu | Suī | |
---|---|---|---|
Nominativus | ego | tu | - |
Accusativus | mēd | tēd | sēd |
Genetivus | mis | tis | sei |
Dativus | mihei, mehei | tibei | sibei |
Ablativus | mēd | tēd | sēd |
Pluralis | |||
Nominativus | nōs | vōs | - |
Accusativus | nōs | vōs | sēd |
Genetivus | nostrōm, -ōrum, -i | vostrōm, -ōrum, -i | sei |
Dativus | nōbeis, nis | vōbeis | sibei |
Ablativus | nōbeis, nis | vōbeis | sēd |
Pronomen relativum
[recensere | fontem recensere]queī, quaī, quod classice, qui, quae, quod | |||
---|---|---|---|
Masculinum | Femininum | Neutrum | |
Nominativus | queī | quaī | quod |
Accusativus | quem | quam | quod |
Genetivus | quoius, quoios | quoia | quoium, quoiom |
Dativus | quoī, queī, quoieī, queī | ||
Ablativus | quī, quōd | quād | quōd |
Pluralis | |||
Nominativus | ques, queis | quaī | qua |
Accusativus | quōs | quās | quōs |
Genetivus | quōm, quōrom | quōm, quārom | quōm, quōrom |
Dativus | queis, quīs | ||
Ablativus | queis, quīs |
Verba
[recensere | fontem recensere]Praesens et Perfectum
[recensere | fontem recensere]Praesens indicativus: Sum | Praesens indicativus: Facio | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Archaice | Classice | Archaice | Classice | |||||
Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | |
I. | som, esom | somos, sumos | sum | sumus | fac(e/ī)o | fac(e)imos | facio | facīmus |
II. | es | esteīs | es | estis | fac(e/ī)s | fac(e/ī)teis | facis | facitis |
III. | est | sont | est | sunt | fac(e/ī)d/-(e/i)t | fac(e/ī)ont | facit | faciunt |
Indicativum Perfectum: Sum | Indicativum Perfectum: Facio | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Archaice | Classice | Archaice | Classice | |||||
Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | Singularis | Pluralis | |
I. | fuei | fuemos | fui | fuimus | (fe)fecei | (fe)fecemos | feci | fecīmus |
II. | fuistei | fuisteīs | fuisti | fuistis | (fe)fecistei | (fe)fecisteis | fecisti | fecistis |
III. | fued/fuit | fueront/-erom | fuit | fuerunt | (fe)feced/-et | (fe)feceront/-erom | fecit | fecerunt |
Exempla verborum
[recensere | fontem recensere]De lingua fere contemporaria ad Latinitatem classicam lexes perditas vel commutatas inveniemus, quarum multae ut synonymia poetica etiam supervixerunt. Hae lexes in dictionariis ordinariis plerumque scripta sunt tum linguam ad nostrum similat.
- aestumare 1, "aestimare" 1
- aevitas, "aetas"
- alid, "aliud"
- ast - contra (en. on the other hand)
- cascitas - antiquitas (de creaturis cogitantibus)
- cascus, -a, -um - antiquus
- com, "cum"
- duellum, "bellum"
- duis, "bis"
- duonitas, "bonitas"
- duonus, -a, -um, "bonus"
- facul adv. - facile
- neclegere 3a, "neglegere" 3a
- ni/nei part. neg. - non
- petesse (v. intens. ad petere)
- porgere 3a, "porrigere" 3a
- poricere 3b, "porricere" 3b
- potesse[m] - posse
- procare 1 - petere 3a (ne res habere velle, sed ipsa facultas petitionis; en. e.g. you demand too much)
- procellare 1 - super aliquid cadere
- prod praep., "pro"
- quor, "cur"
- quotcalendis adv. - in quoque mutatu mensis
- sicine - (ut "nonne" sed sine rogatu, e.g. nonne Cicero librum scribit)
- temetum - genus potus fortis (en. intoxicant)
- volpes, "vulpes"
- voltur, "vultur" (i.e. vulturius)
- voltus, "vultus"
- vortere (prt. vorsus), "vertere" (prt. versus)
- vortex, "vertex"
- voster, "vester"
In cultura vulgari
[recensere | fontem recensere]In ludibrio, in Stargate, serie scientiae ficticiae, invenimus linguam ficticiam post archaicam formatam nomine antiqua, vel Anglice ancient, appellatam, quem sermonem species progressiva simili nomine antiqui, vel Ancients, loquitur.
Index inscriptionum linguae Latinae archaicae
[recensere | fontem recensere]- Carmen Saliare
- Fibula Praenestina
- Inscriptio Duenos
- Inscriptio in Lapide Nigro
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Maras, Daniele Federico. 2017. "Scientists declare the Fibula Prenestina and its inscription to be genuine 'beyond any reasonable doubt." Etruscan News 14 (hiems). Olim hic divulgatus. PDF. Archivum.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Frederic D. Allen, Remnants of Early Latin: Selected and Explained for the Use of Students, ISBN 1-889758-71-X.
- ↑ "Archaic Latin," The American Heritage Dictionary of the English Language: Fourth Edition.
- ↑ Anglice "beyond any reasonable doubt"
- ↑ Maras 2012.
- ↑ Maras 2017.
tempore certo usque ad saeculum 2/1 a.C.n. |
saeculum 2/1 a.C.n. usque ad saeculum 1 p.C.n. |
saeculum 1 usque ad saeculum 8 |
saeculum 9 usque ad saeculum 14 |
saeculum 14 usque ad saeculum 17 |
saeculum 17 usque ad hodie |
---|---|---|---|---|---|
Lingua Latina archaica | Lingua Latina classica sive aurea |
Lingua Latina postclassica sive argentea |
Lingua Latina mediaevalis |
Lingua Latina humanistica | Lingua Neolatina |
Sermo vulgaris | Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.) |