Jump to content

Linquo coax ranis

Latinitas bona
E Vicipaedia

Hoc est initium carminis brevissimi a Serlone de Wiltonia hexametris cantati. Ecce textus completus:

Linquo coax ranis, cras corvis, vanaque vanis;
Ad logicam pergo quae mortis non timet ergo.

Illo carmine subiuncta est fabula, similis "rationibus" poematum Occitanice compositorum, Latine scripta, reperta in opere cuius titulus est Liber narrationum de diversis visionibus et miraculis in libro manuscripto (Troyes 946) ex abbatia Claraevallensi sumpto, inter annos 1173 et 1184 composita. Unum e discipulis Serlonis iuvenem mortuum visum esse ab eo in somnio, cucullo pergameno vestitum ubi omnia sophismata philosophiae scholasticae scripta sunt; iuvenem dixisse istum cucullum calidissimum oppressivumque; Serlonem temptavisse ut tangeat apparitionem discipuli sui, sed manum subito retractavisse adustum. Illo somnio viso Serlo se convertisse, carmen dicavisse, in ordinem Cisterciensem intrasse.

De historia Serlonis disseruit philologus ille et fabulator Francicus Marcellus Schwob in libello La légende de Serlon de Wilton edito Lutetiae anno 1899.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jan Oberg, ed., Serlon de Wilton: Poemes latins (Holmiae, 1965) no. 78
  • William D. Paden, Jr., "De monachis rithmos facientibus: Hélinant de Froidmont, Bertran de Born, and the Cistercian General Chapter of 1199" in Speculum vol. 55 (1980) pp. 669-685, esp. p. 670
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxford: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 p. 112
  • Marcel Schwob, La légende de Serlon de Wilton. Lutetiae, 1899