Marcellus Schwob
Marcellus Schwob (Marcel Schwob; 1867-1905) fuit scriptor et poeta Francicus carminum et mythistoriarum brevium, interpres praecipue litterarum Anglicarum, et eruditus linguae privatae Francogallicae (argot).
Natus est Chaville in oppido (eo tempore praefecturae Sequanae et Esiae tributa, aujourd'hui Altis Sequanae) die 25 Augusti 1867, a Georgio Schwob diarii Le Phare de la Loire genitus e Mathilda Cahun bibliothecarii Leonis Cahun sorore. Adolescens Marcellus ipse apud avunculum Lutetiae habitabat et Lycaeum Louis-le-Grand frequentavit ubi cognovit Leonem Daudet et Paulum Claudel. Linguis assidue studuit; scripta R. L. Stevenson valde admiravit. In litteris licenciatus est anno 1888. Eo tempore commentationes composuit de sermone privato latronum et mendicorum et de carminibus Francisci Villon in tali sermone partim scriptis. Hunc sermonem (argot) minime spontaneum adseveravit sed ingenio inventum.
Insequentibus annis mythistorias admodum breves stylo symbolismi conscripsit. Litterarum eius auctoritatem agnovit Georgius Ludovicus Borges; lectores etiam in operibus Gulielmus Faulkner et Andreas Gide afflatum Marcelli Schwob reperiunt.
Anno 1900 in matrimonium duxit Margarita Moreno actricem, scriptricis Colette amicam. Per multos annos aegrotans, valetudine corrumpienti, anno 1901 Samoam navigavit, sicut Stevenson, ut sanationem inveniret. Ab influenza affectus Lutetiae die 26 Februarii 1905 mortuus est, et in coemeterio Montis Parnassi eiusdem urbis sepultus.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Étude sur l’argot français (1889) Textus apud gallica
- Cœur double (1891) Textus Textus apud wikisource
- Les Jeux des Grecs et des Romains (versio operis Theodisci Richter: 1891)
- Le Roi au masque d’or (1892) Textus
- Mimes (1893) Textus apud gallica
- Le Livre de Monelle (1894) Textus
- Annabella et Giovanni (1895)
- Heurs et Malheurs de la fameuse Moll Flanders (versio operis Danielis Defoe: 1895) Textus apud Gallica Textus incompletus apud wikisource
- La croisade des enfants (1896) Textus Textus apud Vicifontem Francogallicam
- Spicilège (1896) Textus apud Gallica
- Vies imaginaires (1896)
- La Légende de Serlon de Wilton (1899; vide etiam Serlo de Wiltonia et Linquo coax ranis)
- La tragique histoire de Hamlet (versio fabulae Hamlet Shakesperii cum Eugenio Morand facta: 1900)
- Francesca da Rimini (versio operis Francisci Marion Crawford: 1902)
- La Lampe de Psyché (1903)
- Mœurs des diurnales: traité de journalisme (pseudonymo Loyson-Bridet) (1903) Textus apud gallica
- Le Parnasse satyrique du XVe siècle (1905)
- Il Libro della mia Memoria (opus incompletum, 1905) Textus
- François Villon (1912)
- Chroniques (1981)
- Vie de Morphiel (1985)
- Correspondance inédite (1985)
- Correspondance Schwob-Stevenson (1992)
- Dialogues d'Utopie (2001)
- Vers Samoa (2002)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs societatis Marcel Schwob
- De Marcello Schwob apud La revue des ressources
- Marcel Schwob, Le Livre de Monelle.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Pierre Champion, Marcel Schwob et son temps. Lutetiae: Bernard Grasset, 1927.
- Sylvain Goudemare, Marcel Schwob ou les vies imaginaires. Lutetiae: Le Cherche Midi, 2000.
- María José Hernández Guerrero, "La traduction chez Schwob", in Cédille no. 3 (2007)
- Louis Thomas, Les dernières leçons de Marcel Schwob sur François Villon. Lutetiae, 1906 Textus apud archive.org