Litterae Hungaricae
Litterae Hungaricae per saecula maxime mutatae sunt. Sunt autem pauca in litteris Hungaricis, quae saepius inveniuntur: amor erga patriam, fides Christiana atque imprimis oppressio populi Hungarici.
Medium aevum
[recensere | fontem recensere]Inter prima opera abs Hungaris scripta opusculum historicum Gesta Hungarorum numeratur.
Litterae Hungarice scriptae originem suam abs quadam oratione in medio aevo compositā capiunt, quae sub titulo Oratio Mortis et Prex (Hungarice Halotti beszéd és könyörgés) nota est.
Renascentia
[recensere | fontem recensere]Renascentia Hungariae iam saeculo quinto decimo florebat, quo Ianus Pannonius, Bálint Balassy aliique auctores multa praeclara carmina Latine composuerunt. Quibus literis rex Matthias maxime favebat.
Saeculum septimum decimum
[recensere | fontem recensere]Dum bellum contra Turcorum imperium gerebatur, Nicolaus Serinius scripsit opus de proelio urbis Sigethi, quae a Turcis obsidebatur. Nicolaus Zrínyi contendit sese et pennā et ense pro libertate Hungariae certavisse.
Saeculum undevicesimum
[recensere | fontem recensere]Saeculo undevicesimo Alexander Petőfi et Maurus Jókai opera Romanticismi scripsere - exempli gratiā et carmen nationale et opusculum „Filii hominis corde lapideo praediti“ (Hungarice A kőszívű ember fiai) illo tempore composita sunt.
Saeculum vicesimum
[recensere | fontem recensere]Etiam extra fines Hungaricas notus est Emericus Kertész, qui anno 2002 ob opus suum „Sine fato“ (Hungarice „Sorstalanság“) Praemio Nobeliano laureatus est.