Lollia Paulina
Lollia Paulina (nata ante annum 26, mortua 49) imperatrix Romana fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Avus eius Marcus Lollius senator, pater Marcus Lollius, mater Volusia Saturnina fuit. Habuit sororem Lolliam Saturninam uxorem Decimi Valerii Asiatici consulis et amatam Caligulae imperatoris.
Vita
[recensere | fontem recensere]Lollia, quae fuit egregia pulchritudine, Publio Memmio Regulo viro publico nupsit. Sed anno 38 Caligula imperator maritum Lolliae coegit, ut divortium faceret, ut imperator Lolliam in matrimonium duceret[1]. Sed sex menses post Caligula ipse divortium fecit cum nova uxore[2]. Anno 48, cum Claudius imperator post mortem Valeriae Messalinae de novo matrimonio cogitabat, Narcissus libertus ei Lollilam Paulinam proposuit. Sed imperator Agrippinam elegit[3]. Anno sequente Agrippina instigante Lollia falsis criminibus accusata, res familiaris ei dempta, exsul facta et in exilio necata est[4]. Lolliae res pretiosas et divitias ab avo hereditate acceptas Gaius Plinius Secundus descripsit[5].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Werner Eck, "[1] Lollia Paulina" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 426.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio LIX 12
- ↑ Suetonius, Caligula 25,2.
- ↑ Cornelius Tacitus, Annales XII 1
- ↑ Cornelius Tacitus, Annales XII 22
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis IX 117