Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus
Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus vel Asiagenes (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 184 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Frater eius clarus Publius Cornelius Scipio Africanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Legatus annis 207 - 202 a.C.n. expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno 193 praetor Siciliam administravit. Anno 191 sub imperio consulis Manii Acilii C.f. Glabrionis contra Antiochum III, Persidis Syriaeque regem meruit. Rege ad Thermopylas victo, consul Lucium Scipionem Romam dimisit, victoriam nuntiaturum.
Qui anno 190 una cum Laelio consul electus bellum cum Antiocho finiendum suscepit : nam, quamquam belli imperitus erat, quia frater Publius, ille illustris imperator qui Hannibalem Zamae vicerat, legatum ei adfuturum pollicitus erat, hoc magnum bellum ut sibi traderetur persuaserat[1]. Ita post longum iter per Macedoniam et Thraciam, a rege Philippo V omnia necessaria Romanis ministrante commodius factum, ad Hellespontum pervenit et exercitum in Asiam traduxit. Antiochus legatos de pace frustra misit : nam condiciones sibi oblatas (ultra Taurum recedendum ei erat) recusare maluit. Romani duo ferme milia ab hoste castra posuerunt. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in Lydiam concessit. Tum Asiae urbes victori se dediderunt. Nec multum huic victoriae contulisse Lucium Scipionem consentiunt auctores antiqui, in primis Appianus, cui si credideris, praecipui duces Romanorum exercitus fuere legatus consularis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et rex Eumenes (Publius Scipio Africanus tum aegrotabat nec proelio interfuit)[2]. Nihilominus Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria anno 188 de Antiocho triumphavit, et Asiatici cognomen assumpsit. Posteriore anno (187 a.C.n.) simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno 184 a censoribus Marco Porcio Catone et Lucio Valerio Flacco notatus et ei equus publicus demptus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Scipio Asiagenes, L." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 183.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXVII 1,7-10
- ↑ Titus Livius XXXVII,39-44. Appianus, Syriaca, 152-192. Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus XXXI,8.
Antecessores: Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica |
Consul 190 a.C.n. cum Gaio Laelio C.f. |
Successores: Gnaeus Manlius Vulso et M. Fulvius M.f. Nobilior |