Lucius Iulius Vestinus
Lucius Iulius Vestinus (floruit medio primo saeculo) fuit eques Romanus Vienna in Gallia oriundus cui Nero imperator praefecturam Aegypti inter annos 60 et 62 mandavit. Claudio Balbillo in hoc munere successit et anno 62 provinciam successori Caecinae Tusco tradidit.
Iam in tabula aenea Lugduni servata imperator Claudius equitem Lucium Vestinum colonia Viennensi oriundum honorifice memorabat[1] atque quibusdam rebus suis praeficere solere adfirmabat. In qua oratione Claudius Gallis quoque aditum ad senatum Romanum patefacere velle pronuntiabat et Vestino velut optimo exemplo eorum quos in animo habebat utebatur. Ac iam anno 65 filius Vestini Marcus Vestinus Atticus consulatum ordinarium gerebat. Non minus benigne Nero Lucio Vestino praefecturam Aegypti mandavit et Vespasianus anno 70 Capitolium incendio vastatum restituendum, munus equestri ordine maius, ut ipse rerum gestarum scriptor Tacitus fatebatur[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ : ex qua colonia inter paucos equestris ordinis ornamentum L(ucium) Vestinum familiarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius liberi fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum annis promoturi dignitatis suae incrementa.
- ↑ Hist. IV.53 ː Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Tacitus, libro quarto Historiarum cap.53
- Edictum Tiberii Alexandri lineis 28 et 30
- Tabula Claudiana Textus apud Vicifontem = CIL XIII,668
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 34-35 Recensio critica Alia recensio critica