Tiberius Claudius Balbillus
Tiberius Claudius Balbillus (floruit primo saeculo) fuit eques Romanus Alexandria oriundus cui Nero imperator praefecturam Aegypti inter annos 55 et 59 mandavit. Anno 59 provinciam successori Lucio Iulio Vestino tradidit. Simul vir eruditus et astrologus erat qui bibliothecae Alexandrinae aliquamdiu praefuit.
De gente
[recensere | fontem recensere]Thrasylli astrologi a Tiberio dilecti filius fuit unde civitas Romana necnon coniunctio et familiaritas cum domo Augusta ei orta est. Mater erat Aka II e regia stirpe Commagenae. Quibus filia fuit Claudia Capitolina quae Antiochi IV, regis Commagenae, filio nupsit et Balbillo neptem peperit poetriam Iuliam Balbillam quae circa 130 epigrammata maiores glorificantia in basi colosseae statuae Thebanae Memnonis incidi fecit[2], ubi versus hodieque leguntur. Nepotem quoque ei dedit C. Iulium Epiphanen Philopappum, consulem suffectum anno 109.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Tribunus militum vicesimae legionis et praefectus fabrum Imperatorem Claudium in expeditionem Britannicam secutus post victoriam in triumpho ob virtutem donis militaribus honoratus est. Deinde a legationibus Graecis Augusti Romae factus est, quo offocio indicatur Balbillum Graece optime scire. Postea Claudio adhuc imperante sacerdos maximus sacrorum Aegyptiorum designatus Museo quoque et bibliothecae Alexandrinae et lucis publicis praeerat. Mox procuratelam Augusti in provincia Asia procuravit ubi stela honorifica ei dedicata est quae de priore cursu honorum nos certiores facit. Non minus benignus quam Claudius Nero, cui callidus Balbillus imperium praedixerat[3], eum praefectum Aegypti fecit (55-59) atque postquam Romam rediit consilario familiari illo utebatur ː nam ut qui peritus astrologiae habebatur, ad infausta cuiusdam cometae omina in aliorum capita avertenda Balbillus, si quidem Suetonio[4] credimus, principem hortabatur ut quam saevissime Pisonis coniurationem opprimeret, multos proceres nobiles occidendo. Post 70 Ephesii (in quorum urbe vitam finisse videtur) ludos in eius honorem Balbilleios dictos permittente Vespasiano[5] instituerunt qui tertio saeculo adhuc celebrabantur.
De eruditione
[recensere | fontem recensere]Seneca eruditionem Balbilli magnificis verbis extollebat ; uirorum optimus perfectusque in omni litterarum genere rarissime[6], fortasse Neronis patrocinii magis quam veritatis gratia. Auctorem eum tradebat crocodilos cum delphinis in ostio Nili quondam pugnam commisisse et victos esse. Certe tractatum Astrologumena inscriptum et Hermogeni dedicatum composuit e quo summarium exstat[7].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ AE 1934,0001
- ↑ Patricia Rosenmeyer, "Greek Verse Inscriptions in Roman Egypt: Julia Balbilla's Sapphic Voice", Classical Antiquity 2008(27/2) : 334-358. Women Writers of Ancient Greece and Rome: An Anthology
- ↑ Ann. VI.22.
- ↑ Nero 36
- ↑ Dio Cassius 66.9
- ↑ Qu. Nat. IV.2.13.
- ↑ A History of Horoscopic Astrology ː 29-32
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus, libro LXVI Historiae Romanae cap. 9
- Seneca, libro quarto Quaestionum naturalium 2.13
- Plinius, Naturalis historia 19.3.
- Suetonius, Nero 36
- Tacitus, libro tertio decimo Annalium cap.22 necnon libro sexto cap.22.
- Edictum Tiberii Alexandri linea 28
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Frantz Cumont, "Astrologues romains et byzantins", Mélanges de l'école française de Rome, 1918(37) ː 33-54
- Ségolène Demougin, Prosopographie des chevaliers romains julio-claudiens (43 av. J.-C. - 70 ap. J.-C.), Ecole française de Rome, 1992, n.538.
- Jacques Schwartz, "Ti. Claudius Balbillus préfet d’Égypte et conseiller de Néron, BIFAO 1949(49) 45-55
- Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 33-34 Recensio critica Alia recensio critica