Lucius Porcius L.f. Licinus
Appearance
Lucius Porcius L.f. Licinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 181 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius eiusdem nominis anno 207 a.C.n. praetor pugnae ad Metaurum interfuit. Filius eius etiam Lucius Porcius Licinus nominabatur.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 193 praetor electus est. Provincia, quam administravit, Corsica et Sardinia erat[1]. Postquam saepius frustra candidatus fuit, anno 184 una cum Publio Claudio Ap.f. Pulchre consul creatus est[2]. Ambo consules in Ligures bellum gesserunt neque autem multum effecerunt[3]. Inter bellum Porcius templum Veneri Erycinae vovit, quod filius anno 181 Romae apud Portam Collinam aedificavit[4].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Georgius Gundel: Porcius 23). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXII,1, Stuttgart 1953, Sp. 215.
- Petrus C. Nadig, "P. Licinus, P. [I14]" in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 162–163.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 54,2; 55,6
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 32,8
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 44,11; 45,3
- ↑ Titus Livius, op.cit. XL 34,4
Antecessores: Appius Claudius Ap.f. Pulcher et Marcus Sempronius M.f. Tuditanus |
Consul 184 a.C.n. cum Publio Claudio Ap.f. Pulchre |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus |